Textus Originalis

LXVIII PRAEFATIO.

LXVIII PRAEFATIO.

Πλησίος adiectivum 13, 38, 2, τῶν πλησίων πολισμάτων, in adverbium esse mutandum ipse ostendit liber optimus Vindob. 4, 66, 3, idem praebens pro τῶν πλησίων πόλεων.*) Ποιεῖσϑαι ῥοπὴν etsi bis est, 15, 32, 1 μεγάλας ποιεῖται ῥοπὰς ἐν ταῖς παρατάξεσι, et 19, 15, 5 ᾧ γὰρ τῶν στασιαζόντων οὗτος πρόσϑοιτο, μεγίστην ἐποιεῖτο ῥοπήν, tamen his exemplis certius est activi exemplum 15, 85, 5 μεγάλην ῥοπὴν ποιεῖν εἰώϑεσαν ἐν ταῖς μάχαις**), quod veteres certe ipseque Polybius in hac formula semper usurpant. Πόμα etsi non minore librorum consensu legitur locis omnibus quam vicissim ἔκπωμα, tamen qui ἔκπωμα scripsit, non scripsit πόμα, sed πῶμα, etiam apud Atticos saepe in libris omnibus in alterum depravatum, ut solet etiam in accentu huiusmodi vocabulorum peccari, et χύμα scriptum erat 17, 75, 7, pro χῦμα, et χρίσματος pro χρίματος scriptum videtur 2, 9, 2.***) Librarios haec omnia pervertentes arguit vel ἔκπομα scriptum in optimis Xenophontis Cyrop. 1, 3, 9, et apud Pausaniam, cuius libri omnes πῶμα servant 2, 13, 8, alterum vel ubi operculum significat illatum 4, 26, 8. Ποσειδῶν in accusativo semper in omnibus scriptum Ποσειδῶνα notavi s. v. Ἀπόλλων, etsi apud alios variant, ut Plut. Rom. c. 14. *) et 22, 9, 5; recte etiam D 4, 38, 9 εἰς τὴν πλησίον ὕλην, cf. 1, 13, 3; 3, 46, 4; 4, 18, 2; 4, 78, 1. **) Eadem mutatio in aliis quoque locutionibus crebra est, veluti παρατηρήσεις ποιεῖσϑαι 2, 9, 4; 2, 30, 2; 2, 31, 9; 3, 60, 3; sed 1, 28, 1 π. ποιεῖν in libris II classis; cf. 1, 67, 10; 4, 2, 3; 4, 5, 4; 4, 78, 4. ***) ϑραύσματα DF 3, 12, 6.