Textus Originalis
ARGUMENTUM LIB. IV. LXXXIX
Cap. nique culturam Aegyptios docet. Similiter reliquas orbis partes artibus suis cultiores reddit. Ex India reversus Titanes funditus tollit. Deinde Ammone et Baccho inter divos relatis Iuppiter universi mundi rex factus est. 74. Libycae de Baccho altero et tertio traditiones. Tres Bacchi, sicut duo Hercules, a posteris pro uno habiti sunt. LIB. IV. 1. Exordium quo historiae antiquae difficultates explicantur. Breviarium libr. I—III et IV. Graecorum antiquissima historia incipitur a Bacchi utpote antiquissimi et beneficentissimi fabula. 2. Bacchi natales. Iove et Semele natus nymphis in antro Nysae traditur, unde Dionysi nomen habet. Vini et zythi inventor. Eleutheras in Boeotia condit. 3. Bacchus usque in Indiam expeditionem fecit; reduci a Graecis sacra instituuntur: ritus sollemnes describuntur. 4. Bacchus antiquior, Sabazius, Proserpinae filius, noctu cultus et cornutus. Bacchi Semele nati ingenium, forma, comites Musae, Silenus paedagogus et socius, habitus. 5. Bacchi cognomina eorumque causae. Cur biformis sit, cur Satyri et Musae in eius comitatu. 6. Priapus Bacchi et Veneris filius. Origines cultus vel a propagatione generis humani vel ab Osiridis fabula derivandae. Ithyphallus et Tychon cognominatur. Ortus Hermaphroditi. 7. Musarum parentes, numerus, nomina nominumque ratio. 8. Herculis mythus multa continet impedita et quae fidem excedant, quod rei mythicae proprium est. 9. Herculis stemma. Immensae vires per ipsam portentosam procreationem Herculi infusae et auctae per Iunonem, quae mammas inscia ei praebuerat. 10. Angues in cunis suffocat, unde Herculis nomen consecutus est, ante Alcaeus appellatus. Thebis educatus ab Ergini tributo et tyrannide urbem liberat, Orchomeniorum Minyarumque oppidum destruit. Eurystheus per invidiam Herculi duodecim certamina imponit. 11. Hercules in animi aegritudinem et furorem incidit, quo