Textus Originalis
ARGUMENTUM LIB. IV. XCI
Cap. cem certamine vincit eiusque regnum praemium reportat, quod unus e posteris, Dorieus, obtinet ibique Heracleam exstruit, a Carthaginiensibus postea dirutam. Syracusis sacra Cereri et Proserpinae instituit. Sicanos infesta acie obvios caedit. 24. Agyrinaei divinos Herculi honores exhibent. Pro his monumenta relinquit lacum sui nominis, Geryonis lucum, fanum Iolai ludis celebratum. Tum boves retro in Italiam agit, Lacinium ob furtum obtruncat, Crotoni ponit tumulum. 25. Hercules circa Hadriam redit in Epirum. 11) Cerberum ex inferis protrahit. Ante sacris Eleusiniis est initiatus, quae sacra occasionem praebent de Orpheo disserendi. 26. Hercules apud inferos. 12) Hesperidum aurea mala asportat. Diversae de his opiniones. 27. Atlas et Hesperus, Atlantides seu Hesperides. Hesperides a Busiride raptas Hercules Atlanti restituit. Hercules ab Atlante astrologiam accipit, ab ipso Graecis traditam. 28. Amazones, quae ob illata per Herculem damna raptamque Antiopen Atticae bellum intulerant, proelio victae a Theseo. 29. Perfunctus Hercules laboribus oraculi iussu subolem e Thespi filiabus procreatam duce Iolao in Sardiniam mittit. Thespiadum historia. Sardinia ab Iolao expugnata et deinde exculta. 30. Arcessitus e Sicilia Daedalus Sardiniam multis operibus decorat. Iolaus deinde in Graeciam rediturus coloniam relinquit in Sicilia. Condita in Sardinia colonia bello nunquam est victa. 31. Hercules Iolen petit. Accepta repulsa Iphitum fratrem eius necat. Hercules expiationis causa Omphalae Maeonum reginae in servitutem traditur. 32. Reversus in Peloponnesum Hercules proficiscitur Troiam, iniurias a Laomedonte olim illatas vindicaturus. Laomedontem occidit regnumque Priamo tradit. 33. Hercules ultum it Augeam ob recusatam mercedem. Centauro obtruncato in Hippolytae nuptiis primo Tirynthem, deinde Pheneum in Arcadiam se confert. Eurytum eiusque patrem Augeam interimit, regnum Phyleo tradit. Tyndareum Sparta pulsum in regnum