Textus Originalis

— 180 —

— 180 —

cis et tranquillitatis custodia providere; subscriptas possessiones et tenimen ta que sibi sunt a nostra liberalitate concessa, ad perpetuam eius securi tatem et pacem, et ut monasterium ipsum ea perpetuo sine calumpnie metu possideat, nec ulla unquam adversus ipsum inde questio moveatur aut lites emergant, propter quas fratrum ibidem deo servientium tranquil litas perturbetur, dignum duximus certis terminari finibus et distingui sicut est inferius annotatum. Videlicet magna divisa iati. incipit a septemtrionali parte iati ubi sunt di vise communes iati et partenici, vadit ad summitatem montis caprarum qui est supra saganum et supra vallem karram; effusio aque occidentalis est iati et orientalis est panormi; et descendit australiter per vallonem descen dentem qui est prope mezelhendun inter mezelehenduni et rande; rande est de tenimento iati, et mezelehendun de tenimento panormi: et transit flumen quod descendit a rande et ascendit ad sedram idest ad alteram que est in sinu montis, usque ad magnam petram que est in terra filiorum abdella usque ad viam que ducit ad panormum, et secat viam divisa et ascendit ad capud culture filiorum phitile usque ad petras ru beas, et descendit cum rivo aque et transit vallonem qui descendit de fa vara tabri; et inde ascendit ad magnam petram et vadit recte ad viam que ducit a darge ad panormum, et vadit ad culmen, scilicet ad petras plantatas que sunt iuxta terram costantini; et vadit inde ad flumen ha gem et transit ipsum flumen et ascendit ad turrem elfersi et pervenit usque ad murum parci, et vadit per murum murum usque ad portam pu tei usque ad viam que ducit ad babiam, et transit ipsam viam, et hic sepa ratur divisa iati a divisa panormi et iungitur cum divisa chefala scilicet a turri lapidum; effusio aque occidentalis pertinet ad iatum, orientalis ad chefala; et ascendit per cristam cristam que est inter magnuge et san tagnes, et magnuge est intra divisam iati, et descendit ad cursum aque de scendentis a casali quod dicitur santagnes, et transit cursum ipsius aque usque dum pervenit ad viam que ducit a corilione ad panormum; et a scendit inde ad monticellum vulturum et vadit ad monticellum serpentum usque ad capud fluminis, et hic separantur divise iati a divisis chefala et iunguntur cum divisis corilionis: et descendit divisa usque ad haiarzeneti et iungitur cum flumine benzurra, et vadit ad vallonem elgaric usque ad rahalbahari quod est de tenimento iati; habet tamen ipsum dominus co rilionis: et hic separantur divise iati a divisis corilionis, et iunguntur cum divisis kalatatrasi. incipit a iurfo rahalbahari usque ad kinisiam que