Textus Originalis
— 182 —
sunt in pede montis qui dicitur kallele, ascendit directe ad monticulum petri ubi est ecclesia. hic quod est versus orientem pertinet ad maganu gem, et versus occidentem progreditur usque dum pretermittit ducki: et ascendit ad summitatem monticuli qui superstat predicto ducki; et effu sio aque meridiana pertinet ad ducki et septemtrionalis pertinet ad ma ganugem; et flectitur usque ad summitatem monticuli henned. sicut fundi tur aqua occidentaliter pertinet ad maganugem, et sicut funditur orientali ter pertinet ad santaganem. vadit ad alta montis et flectitur cum monte usque ad fontem frigidum, et clauduntur divise. continent in se seminatu ram ad mille saumas: ex his triginta salme non valent ad laborandum, et in terra vallonis lachasen est cultura quam dixerunt homines iati esse quadraginta salmarum de terris cumeyt, que est quadraginta saumarum supra predictas mille saumas: sunt ibi villani septuaginta. Divisa ducki. incipit a loco ubi iunguntur duo vallones qui circueunt elkallele, et vallo dicitur filii lahacssen, ascendendo orientaliter ad hurife ad lapidem plantatum ad fontem monticuli petri ad ecclesiam petri et vadit per cristam usque ad diruta edificia que dicuntur helcasar ad pe tram crucis; et hinc sicut funditur aqua septemtrionaliter pertinet ad ma ganugem et meridionaliter ad ducki; vadit orientaliter ad viam que ducit a ducki ad panormum, vadit cum via ad diruta ubi sunt arbores sabuci, et ascendit inde ad fontem elam magnum usque dum pervenit ad alta monticuli qui superstat super terram santagani. vertitur australiter per alta predicti monticuli usque ad cristam elseref, sicut funditur aqua ab eo orientaliter pertinet ad rahalmie et occidentaliter ad ducki; et vadit ad fontem hassen et ad ruinosa eius, et redit inde occidentaliter usque ad portam putei elseref, et descendit usque ad puteum et vadit ad dirutum edificium et ascendit ad monticulum fossarum, et flectitur ad alteram ben hamse. sunt autem in predicta altera fines apparentes in terra inculta. ascendit cum ipsis usque ad summitatem predicte altere; septemtriona lis pars ejus pertinet ad ducki, meridiana vero pertinet ad beluinum. et descendit inde cum aque cursu usque ad vallonem fuliet et vadit ad ma gnum vallonem usque dum iungitur cum vado, et descendit cum aqua usque ad menaka scilicet ubi mollificatur linum, et ibi iunguntur duo vallones in unum et vocatur vallo filii lahacsen et clauditur divisa. Divisa beluyn. incipit a monticulo qui est sub kallelle ab occiden tali parte, descendit cum vallone ad magnum vallonem et vadit ad pe tram albam usque ad eum locum ubi iunguntur duo vallones et ascen