Textus Originalis
— 190 —
catur beiardi, et hic finitur divisa. et ceperunt homines corilionis de divisa predicta terram ad seminaturam quinquaginta salmarum. Divisa mertu. incipit a turri herculis ad montem qui superstat her culi ad scalam mertu; effusio aque orientalis pertinet ad mertu, occi dentalis ad partenicum; et vadit ad culeam, et inde ad alteram gadyr seuden, et exinde ad vallonem mertu, et usque ad pirerium; descendit ad salices usque ad scaragium, ad caput muheyb, descendit per flumen quousque pervenit cum fluvio mertu ubi est turris herculis, et vadit ad fontem zarca; et clauditur divisa. est seminatura de terris valentibus ad laborandum octingentarum nonaginta septem salmarum, et de terris que non valent ad laborandum ducentarum septuaginta trium; scilicet sunt montes et pascua. et infra has divisas tenent homines partenici in plano, quod est in septemtrionali parte adrius, terras ad seminaturam quinde cim salmarum. Divisa casalis balat. incipit ab orientali parte eius a capite iuriur, quod scilicet est fluvius inter rahaluta et rahalbalata; et fluvius predictus in cludit orientalem partem ipisius casalis similiter et australem, quousque iungitur cum flumine descendente a sickeki; et occidentalis divisa ascen dit cum flumine descendente a sekeki quousque iungitur cum rivulo descendente de partibus casalis modii; ex septemtrionali parte vadit di visa cum rivo predicto quousque pervenit ad caput predicti iuriur, et clauditur divisa; est seminatura ducentarum quinquaginta salmarum. Divisa rahalmud. incipit a parte orientis a via que ducit a sykeki, quousque pervenit ad publicam viam mazarie; ex australi parte est divisa a publica via mazarie quousque iungitur cum rivo qui est inter eum et casale balate, quousque pervenit ad flumen descendens a sykeke; et ascendit inde iuxta flumen predictum usque dum circuit casale ex parte septemtrionis, usque dum pervenit ad predictam viam de qua incepit divisa, et clauditur. et est seminatura ducentarum salmarum. Divisa sykeki. ex orientali parte est fluvius, qui est inter ipsum sekeki et inter rahalmud, quousque iungitur cum via que ducit ad casale am rum, vadit divisa cum ipsa via ex australi parte casalis quousque iun gitur cum publica via que descendit de menzelsarcun, vadit divisa ex occidentali parte casalis quousque pervenit ad monticellum qui vocatur churdi, et exinde redit ad flumen a quo cepit divisa, et clauditur. est seminatura trecentarum salmarum. Divisa desise. incipit a parte orientis a vado fluminis quod vocatur