Textus Originalis

— 194 —

— 194 —

talis vertitur cum via panormi usque ad molendinum menzelhendun; ex septemtrionali quoque parte incipit a molendino predicto usque ad caput monticuli qui est super vallonem saraf, iungitur ibi cum via panormi, separatur ab ea et vadit per lineam directam usque ad monticulum quousque iungitur cum via panormi que ascendit ad rahalieus, separa tur ab eo et vadit per lineam rectam usque ad murum ieuni, et clau ditur divisa. Divisa lacbat. orientalis pars eius vadit a turre hiyar usque ad flumen, et inde ad vallonem iudeorum, et vadit ad fontem karacher, qui etiam vo catur fons dunkar; et meridiana divisa vadit a turre hiiar usque ad dar gen fontis frigidi, et inde ad vineam arab, et occidentalis divisa est a monte qui vocatur buliarraha predictum; effusio aque orientalis perti net ad lacbat; ad portam biezere, quousque iungitur cum monte buliar rah, et septemtrionalis divisa est mons predictus, et clauditur divisa. Divise terrarum laboratoriarum que date sunt regio precepto mona sterio sancti nicolai de churchuro, et sunt ad quattuor pariccla, scili cet ad seminaturam centum viginti salmarum, et sunt in tenimento ia ti. incipit divisa a capite monticuli sicut funditur aqua descendens per cursum cursum, et vadit ad mandram vaccarum veterem que cogno scitur esse in flumine felu, descendit cum flumine predicto quousque iungitur cum flumine huzen, ascendit usque dum pervenit subtus diruta edificia huzen veteris, ascendit ad eum locum ubi furcantur vie, ascen dit ad ductum secundum usque ad mudicam, et inde ad cristam secun dam ex orientali parte, et clauditur divisa: et est de terris casalis huzen. Magna divisa corilionis. incipit a capite fluminis sanctagani sub monti culo serpentum, vadit per flumen flumen quo usque pervenit ad haiarze neti, iungitur cum flumine benzurra, vadit ad vallonem garic, ad rahalba hari quod est in pertinentiis iati; tenetur autem ab hominibus corilionis; descendit cum flumine sibei quousque iungitur cum cursu aque que de scendit ab occidentali parte ecclesie; et ipsa ecclesia est infra divisas iati; descendit divisa per flumen usque ad eum locum ubi evacuatur aqua descendens a rahaltor, et ascendit cum flumine rahaltauri usque ad casale predictum; vadit australiter cum flumine flumine et extenditur usque ad monticulum sellebe, usque ad fontes hayes, ad campum frascineti, ad rahalabdella usque ad portam dardarambrun, et vadit per viam publi cam magnam que ducit ab adriano, et vadit ad portam que superemi net super fontem sahan, et circumvadit nemus quod est in rahalallum,