Textus Originalis

— 489 —

— 489 —

VII. Goffridus de moac palatinus camerarius et magister regie duane de se cretis et duane baronum universis baiulis et portulanis sicilie calabrie et principatus salerni quibus littere iste fuerint ostense amicis suis salutem et amorem. per hoc presens scriptum notum facimus vobis quod domi nus venerabilis episcopus cephaludi panormum veniens ostendit nobis quoddam privilegium domini magnifici regis rogerii recolende memorie, in quo ecclesie cephaludi pie concessit ut de omnibus vascellis eiusdem ecclesie usque amaliam euntibus et inde redeuntibus frumento legu minibus aliisque necessariis ad usum fratrum ibidem deo servientium et de aliis que de redditibus ipsius ecclesie perveniunt oneratas in in troitu vel exitu portuum nullum ius exigatur: venditiones autem et em ptiones que fiunt pro utilitate fratrum eiusdem ecclesie ac pro necessi tate ipsius ecclesie liceat libere contrahi et absolute, de his autem que per terram fuerint ad prefatam ecclesiam vel ad obedientias eius allata vel inde pro utilitate eius asportata nullas iustitias licitum sit auferri vel exigi. unde mandamus vobis et firmiter precipimus quatinus omnia que in privilegio predicti domini gloriosi regis rogerii inclite memorie continentur quod ipsi ecclesie indulsit et superius continetur et dictum est prefate ecclesie observetis et attendatis nec huic concessioni aliquis