Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
utilitatibus et necessitatibus ipsius Monasterii. Similiter et fiet de victualibus reservato et receptuo ex eis quantum sufficiat ipsi Monasterio et pro elemosinis faciendis, sicuti superius est dispositum, reliquum proficiat ipsi Monasterio et ipsius utilitatibus. Et quando omnes predictos redditus accipiemus ita provide et discrete pro omnibus supradictis, et statutis expensis et aliis necessitatibus ipsius Monasterii distribuemus, ut sine querela et murmuratione, servitium Dei celebrare possimus, et predicta omnia que superius statuta facienda sine diminutione valeamus adimplere. Possessiones quas ad usus nostros, et ornamenta que ad decorem ipsius Monasterii et ad divinum officium ibidem celebrandum eidem Cenobio obtulistis, hec sunt: Casale Carubule cum omnibus iustis tenimentis et pertinentiis suis. Vinea magna, que est in Cannito supra sanctam Luciam cum omnibus pertinentiis suis et cum amigdaleto quod adiunxistis ipsi vinee cum terra vacua, quam emistis circa ipsam vineam. Totum cannetum quod emistis a Simone cantore Regie Cappelle, quod est in loco qui dicitur Susa, furnus qui est ante domum vestram in Ruga que vocatur de Fatosa cum omnibus pertinentiis suis. Terra vacua cum parietibus dirutis, que est ante ipsum Monasterium in qua olim fuit Buttellaria, et unam Buttellariam, que est in loco qui dicitur sanctus Nicolaus de Bosco, et jardinum parvum quod est retro secus tribunam ipsius Monasterii. Hec autem omnia oblata a vobis domino Mattheo, domini gloriosissimi regis Willelmi illustris vicecancellario ipsi Monasterio cum omnibus privilegiis, et nominibus et rationibus, quas inde habuisti. Optulistis etiam eidem Monasterio oves septingentas, vaccas quindecim, boves laboratorios octo, sumerios sex, mulam unam et servos duos. Ad decorem et ornamentum ipsius Monasterii, et ad divinum officium ibidem celebrandum, hec ornamenta eidem cenobio optulistis. Videlicet: crucem argenteam ad processionem, que cum pumo et hasta in qua infingitur habet tres libras argenti et uncias tres, et aliam crucem parvam de auro in qua est lignum Domini, et aliam crucem parvam argenteam, duos crucifixos argenteos qui habent