Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

alia, que pertinent ad usus necessarios ipsius Monasterii. His igitur et omnibus supradictis, Domino auctore, taliter dispositis et ordinatis Monasterium ipsum omnifariam liberum statuistis et ordinastis, et ab omni jure condictionis vel successionis heredum vestrorum liberum semper et absoluntum dimisistis; preter hoc quod vobis viventibus vestre reservatum est potestati scilicet, ut electiones ibi consensu et consilio vestro fiant, et administratio et ordinatio omnium rerum ipsius Monasterii vestro consilio tractectur et disponatur. Et ut nullo tempore liceat abbatisse neque monialibus eiusdem Cenobii, tam nobis quam posteris nostris, insimul vel semotim tam de cunctis possessionibus quam de predictis rebus ipsi Monasterio a vobis oblatis seu deinceps offerendis, distrahere vel alienare seu quolibet modo obligare, nisi forte ad comodum et meliorationem ipsius Monasterii causa commutationis intercesserit. Heredibus quoque vestris nullam reliquistis licentiam nec facultatem aliquam eis reservastis de electionibus ibi celebrandis vel concedendis, et de omnibus ipsius Monasterii tam stabilibus quam mobilibus distrahendi vel obligandi aut alienandi omnem eis potestatem abstulistis. Sed placuit vobis et statuistis, ut post decessum vestrum electiones in ipso Monasterio fiant libere et absque alicuius contradictione, secundum preceptum et regulam beati Benedicti. Hoc autem solum heredibus vestris reservastis; videlicet, ut si Abbatissa vel moniales tam nos quam postere nostre, ut predictum est, simul vel semotim de possessionibus vel de predictis rebus mobilibus ipsius Monasterii, quod absit, aliquid distrahere vel obligare seu alienare voluerimus, nisi forte, ut superius dictum est, ad commodum et meliorationem ipsius Monasterii causa commutationis intercesserit, ipsi inhibeant et fieri non permittant; et si factum fuerit auctoritate vestra infringere valeant et revocare. Et si predicta anniversaria, et missarum sollemnia, que ibidem statuistis celebranda non celebravimus, et elemosinas sicut a vobis statutum et dispositum est non erogavimus, ipsi heredes vestri iuxta predictum tenorem prefate dispositionis, et ordinem per omnia faciant adimpleri; hac enim condictione omnia que