Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
nec facultatem eis aliquam reservamus de electionibus ibi celebrandis vel concedendis, et de omnibus rebus ipsius monasterii tam stabilibus quam mobilibus distrahendi vel obligandi vel alienandi omne jus tollimus vel potestatem. Sed electiones volumus et statuimus ut post decessum nostrum in ipso monasteri fiant libere et absque alicuius contradictione, secundum preceptum et regulam beati Benedicti. Hoc autem solum heredibus nostris relinquimus et reservamus; videlicet, ut si abbatissa vel moniales, ut predictum est, simul vel semotim de possessionibus vel de predictis rebus omnibus ipsius monasterii, quod absit, aliquid distrahere vel obligare aut alienare voluerit, nisi forte, ut superius dictum, ad commodum et meliorationem ipsius monasterii causa commutationis intercesserit, ipsi inhibeant et fieri non permictant, et si factum fuerit, nostra auctoritate infringere valeant et revocare; et si predicta anniversaria et missarum solemnia (que ibidem statuimus celebranda (g)) non celebrentur et elemosinas sicut a nobis superius statutum est et dispositum, non erogaverint, ipsi heredes nostri, iuxta predictum tenorem prefate dispositionis et ordinem, faciant adimpleri: hac enim condictione omnia, que supra scripta sunt tam stabilia quam mobilia, ipsi monasterio concessimus et donamus. Ad huius autem nostre oblationis et constitutionis stabile firmamentum, et domino propritio irrefragabile votum, duo similia scripta, unum vestrum eiusdem continencie per manus Simonis Cappellani nostri ibi fecimus caratteri, sigillo nostro viridi cera impresso cum subscriptione proprie manus nostre roboramus et testibus valde idoneis fecimus signari; quorum alterum assignamus predicte domine Marocte venerabili abbatisse et conventui ipsius monasterii, alterum vero nobis reservamus. Dedimus etiam eidem monasterio aliam iconam magnam, in qua est imago gloriosissime virginis Marie puerum in ulnis tenens, que in corona pueri et corona virginis et circumcirca ipsam iconam habet libras argenti quinque, et uncias tres et mediam, et in corona virginis sunt sardine magne septem et perne magne octo ad modum luppinorum. In corona pueri sunt sardine quatuor magne et alie sardine parve duo-