Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

Regnante gloriosissimo rege Willelmo secundo, sexto Regni eius anno. Quoniam ignorantia mater errorum bene gestorum seriem sub sue oblivionis profundo iugiter conatur demergere. amica eternitatis prudentia. memoria comite huic proposito scriptorum ordine contradicit. Iccirco Ego Boso. divina misericordia sancte cephaludensis ecclesie primus episcopus cuiusdam ecclesie de politio quamdam concessionem quam fecimus. ne inde videlicet litigium aliquod. vel discordia amplius oriatur posterorum memorie scriptorum suffragio congruum. et conveniens duximus intimare. Omnibus igitur presentibus et futuris notificamus quemdam probum hominem de politio maurum blancabarba nomine pro anima sua et omnium fidelium defunctorum in territorio politii ad vocabulum sancti philippi. quamdam ecclesiam construxisse. Cui quidem ecclesie prenominatus maurus centum oves. unam equam. duos boves. unum asinum. et terre decem salmatas pro anima sua iudicavit. Denique vero post pretaxati mauri obitum nonnullorum honorum hominum politii precibus Rogerio filio eiusdem mauri suprascriptam ecclesiam sancti Philippi manutenendam concessimus. Tali quidem conditione quod ipse Rogerius et heredes sui eandem ecclesiam sancti philippi bene manutenere et custodire. et ipsius ecclesie res universas semper augumentare. et quemdam sacerdotem in ipsa ecclesia pro deo servire semper debeant retinere. et quatuor milia pedum vinee ad opus et utilitatem ipsius ecclesie debent plantare. ita videlicet quod inde usque ad duos annos eam totam plantantam. scilicet quatuor milia pedum vinee debeant ostendere. Ideoque in memoria huius concessionis incensi libram unam. et cere libram unam. ecclesie sancti salvatoris de cephaludo annuatim pro censu debent persolvere. Si vero prenominatus Rogerius vel heredes sui ignorantia eorum vel desidia etiam prefatam ecclesiam sancti philippi. et res ipsius ecclesie non bene custodirent. vel colerent. aut res prenominatas eiusdem ecclesie diminuerent. vel eas permitterent diminui. nos vel nostri successores ipsam ecclesiam cum omnibus rebus suis accipiendi. et eam secundum nostrum beneplacitum statuendi potestatem habeamus.