Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
necessariis. vite subsidia largietur. et quum honorum que in ipsa gerenda sunt et geruntur ecclesia, particeps volente domino sum statutus. ad maiorem incepte conversationis consumacionem. et anime méé meorumque affinium beatitudinem. tradidi bona mea voluntate et concessi in perpetuum eidem ecclesie villanos decem cum suis tenimentis quorum sunt nomina. « Iohannes filius delegandj. Philippus filius bulfadar. Basilius filius abdesseid. Isti sunt Xpiani. Saraceni vero. hasem filius themen. Omor filius dahamen. Oseim filius bufel. Omorach filius fratris ipsius oseim. et alij tres fuerunt mortuj. sed filij eorum vivunt quorum nomina fuerunt. Bulfadal sale. Abdesseid. Omor eben tuluctet ». Concessi etiam eidem ecclesie domum et vineam meam cum tenimentis. eius que sunt vicina molendinis eiusdem ecclesie aput rochellam. et terras omnes quas hactenus possedi. iuxta scripta eorum et privilegia, que inde predicto domino episcopo et ecclesie assignavi. que omnia iure hereditario hucusque tenui et possedj. Ut autem predicta ecclesia hec cuncta libere et quiete in evum habeat e possideat sine inquetacione cuiuslibet infestantis. subscriptos testes in hoc privilegio quod inde ei feci propriis rogavi manibus subsignari. et huic méé interesse concessioni. Actum est autem hoc anno dominice incarnationis millesimo centesimo LXXXIII°. Mense Novembris prime Indictionis. ✠ Ego supradictus Robertus supradicta confirme. ✠ Ego Petrus guzus interfui. ✠ Ego Gisolfus ramesinus interfui. ✠ Ego danihel decimarius interfui. ✠ Ego Ugo lombardus interfui. ✠ Ego Albertus magistri Nichite interfui. ✠ Ego Notarius Iohannes sancti georgij interfui. ✠ Ego Iohannes de pagano vicecomes cephaludi interfui. ✠ Ego Iohannes de golisano interfui. ✠ Ego Notarius Riccardus civis cephaludi interfui. ✠ Ego Simeon castellanus cephaludi interfui. ✠ Ego Nicolaus filius magistri helie interfui.