Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
et Henricus coram subscriptis testibus declaramus. quod nos grata et spontanea voluntate nostra tamen (a) intuitu dei tamen pro redencione peccatorum nostrorum tamen pro remedio anime patris nostri donamus et obtulimus omnes domos nostros cum omnibus pertinentiis suis quas habemus in civitate panormi iure patrimonij nobis pertinentis ecclesie Archiepiscopatus montis Regalis et eas vobis domino Guillelmo dei gratia eiusdem ecclesie Archispiscopo et domini Regis familiari tradidimus et assignavimus nullo nobis iure vel heredibus nostris in ipsis domibus aliquo tempore reservato. fines vero et confinia ipsarum domorum sunt hec. Una earum videlicet ex orientali parti iuncta est cum domo ipsius ecclesie ex parte occidentis iuncta est domui Riccardi ex parte Septemtrionis. est via puplica Regia. ex parte quidem meridionali distenditur usque ad murum civitatis. Alia vero domus ex orientali parte iuncta est cuidam ad alteri domini ipsius ecclesie et ex partibus occidentis et septemtrionis est iuncta domui Notarii nicolaj. ex parte vero meridiei est via puplica. Quod si nos vel aliquis heredum nostrorum seu quislibet alius pro parte nostra erga predictam ecclesiam aliquo tempore de supradictis domibus questionem. aliquam moverimus pene centum Regalium ipsi ecclesie et cotidie Regie Maiestati subiaceamus. Nichilominus causa ipsa perpetuo stabili et firma eidem ecclesie permanente. Et si alius in ipsis domibus calupniam inferret vel in eis aliquod. ius requireret. Nos eas predicte ecclesie defendere et guarentire debemus ut eadem ecclesia domos ipsas perpetuo quiete et pacifice teneat et possideat. et de eis faciat comodum et proficuum suum sine requisione nostra vel heredum nostrorum. Ut autem hec nostra oblatio et donatio firma semper et inviolabis predicte ecclesie et vobis domino Guillelmo dei gratia montis Regalis venerabili Archiepiscopo et domini Regis familiari et successoribus vestris permaneat; nec aliquo tempore a nobis vel heredibus nostris vel ab aliquo pro parte nostra infringi possit vel mutari. presens scriptum per manus Notarii philippi de claromonte et domini Regis familiaris fecimus assignari. Anno. Mense et Indictione prescriptis.