Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

per quem a porta maris itur ad portam civitatis. quintam videlicet ab ecclesia sancti Georgii. suisque heredibus iure hereditario possidendam. Tali siquidem condicione quod a mense marcio et ultra persolvat tribus vicibus in anno censum ecclesie institutum scilicet viginti tarenos. et ut ipse apothecam melius rehedificet et eam ut solarium construere non moretur. Ipse vero et heredes sui habeant potestatem donandi. pignorandi. vendendi. et quicquid aliud voluerint faciendi. consensu tamen ecclesie. Si vero ecclesia eam retinere voluerit. idem precium ei persolvat. quod ab alio consequi poterit. Si autem contingat ipsum sine herede morti appropinquare. quemcumque voluerit faciat heredem. Quod si paupertatem nimicam paciatur. (a) et censum apothece institutum ecclesie non possit persolvere. ecclesia habebit potestatem apothecam recuperandi. Si vero creditores habeat nec unde debita sua persolvat. habeat potestatem hanc pignorandi usque quo creditores ea. que accommodaverint recipiant. salvo iure ecclesie. Quod si proficiscatur peregre vel ad alium locum se transferat vel captivus. vel alio aliquo modo detineatur. ut nec ipse nec alius sit. qui ecclesie censum institutum persolvat. ecclesia tenebit apothecam. et alii locabit eumque septem annis expectabit. Si vero infra septem annos revertatur. computabitur quod ecclesia de apothece locacione receperit. et si minus aliquod repertum fuerit. ipse dampnum et detrimentum ecclesie restituet et sic apothecam suam recuperabit. Si vero non redierit infra septem annos. ecclesia habebit potestatem alii eam donandi. vel vendendi. vel quicquid voluerit faciendi. Ut autem hec nostra donacio rata. stabilisque permaneat hoc privilegium sibi fieri et plumbeo sigillo ecclesie sancti Salvatoris cephaludi sigillari precepi. Ad huius eciam rei maiorem confirmacionem omnes nos fratres canonici regulares ecclesie cephaludi. Anno dominice incarnacionis M.°C.°LXXXIV.° mense septembris Indictionis tercie. Domino nostro illustrissimo Rege Willelmo secundo feliciter regnante. ✠ Ego Guido cephaludi episcopus concessi et subscripsi. ✠ Ego Petrus prior subscripsi. ✠ Ego Costancius subscripsi.