Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
gium domini magnifici regis Rogerii avi nostri felicis memorie. quod se habuisse dicebant de libertate ecclesie sue. et de his que ad opus ecclesie Iosaphat a portu Messane sine aliqua datione et ancoratico annis singulis extrahebant. Et supplicaverunt attentius celsitudini nostre. ut quia perdiderant privilegium ipsum. autenticum scriptum nostrum inde ipsi ecclesie Iosaphat ad munimentum fieri fateremus. Et dum requisiti essent si de hoc quod proposuerant certificare possent curiam nostram. produxerunt in conspectu curie nostre testes. Videlicet Nctarium Nicholaum presbiteri Leopardi. Notarium Tibaldum. Notarium Andronicum. Notarium Iohannem de ecclesia nova. et Notarium Gregorium Lagudari. portulanos Messane qui testificati sunt. et dixerunt. et super sancta dei evangelia iuramento firmarunt quod ecclesia de Iosaphat per privilegium prefati gloriosissimi regis Rogerii avi nostri beate recordationis quod ipsi viderunt et audierunt. libertatem habebat in omni regno nostro. et consueverunt libere absque aliqua dacione et exactione extrahere a portu Messane inter pelliceas. Toninam. Taminias. caseos. scutellas. et pannos laneos et lineos pro indumentis fratrum. ferrum. Acerum et lignamina aliaque necessaria. mittenda ultra mare: de quibus duana nostra singulis annis computabat portulanis messane pro iure portus centum et viginta. tR. ad pondus messane. Ipsi etiam portulani sub eodem juramento testificati sunt et dixerunt. quod cum propria navis ipsius ecclesie veniebat messanam onerata victualibus. lignaminibus. vino. et baconibus. vel aliis rebus. libere illam exonerabant. et onerabant. et vendebant vel emebant. nullo loerio vel anchoratico pro eis dato portulanis messane. res quoque sua de Paternone libere deferebant et vendebant. Nos autem audito testimonio predictorum portulanorum messane, (quod) per hoc protulerunt. et recepto iuramento quod exinde prestiterunt ad preces et supplicationes eorumdem fratrum presens scriptum nostrum sigillo nostro roboratum. predicte ecclesie Iosaphat admunimentum inde fieri fecimus. et statuimus ut prefata ecclesia de cetero universeque in regno nostro iuste possidet libere et absque exactione aliqua perpetuo iure