Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
sibi concederemus ad tenendam eam pariter et regendam. Nos itaque habito communi fratrum nostrorum Consilio et assensu ad instanciam precum ipsius Raynaldi. et quia per eius servitutem et studium speramus eiusdem ecclesie adaugeri concessimus ei in vita sua prefatam ecclesiam sancti nicolai de Malvicino regendam cum rebus. et illis suis possessionibus. de quibus. ad presens illum sagivimus. Ipse autem Raynaldus iuravit se fidelem clericum esse nostre ecclesie. utpote quod iure ecclesie devocionem debitam et reverenciam exhibebit. et unoquoque anno ecclesiam nostram in festo transfiguracionis domini visitabit. et ipso festo rotulum unum thuris nostre ecclesie persolvere tenebitur annuatim. Nobis quoque. et nostris successoribus cum ipsam ecclesiam visitaverimus procurium in victui necessariis ministrabit et presenti quoque reedificabit domos ipsius ecclesie. et persolvet omnia debita. que constat facta fuisse in ipsa ecclesia a precedentibus eius rectoribus. Quicquid etiam labore. vel studio suo. vel quibuscumque eius partibus acquirere poterit totum pro ipsius ecclesie negociis et utilitatibus erogabit. Si autem dampnum infestum. vel dilapidacio aliqua inciderit per eum in rebus ipsis. vel si hec omnia non adimpleverit. ut minoris solum certitudinis redargui dignus existat. vel in domibus ipius ecclesie aliquam mulierculam inhoneste teneri. et nos et successores nostri eum viva voce commonebimus. ut a talibus desistat. et omnia predicta de bono in melius adimpleat. Quod si predictam commonicionem de talibus supradictis lapsibus apparuerit obstinatus. ecclesia nostra resumet ecclesiam sancti Nicolai pro velie suo in propriam potestatem. Ad huius autem concessionis nostra memoriam et inviolabilem firmamentum presens privilegium per manus mathei notarii nostri inde sibi fieri. et illud plumbeo sigillo nostre ecclesie fecimus roborari. Nos quoque fratres et canonici eiusdem ecclesie Regulares subscripsimus. Datum chephaludi anno mense et indictione suprascriptis. ✠ Ego Guido chephaludensis episcopus. concessi et teneatur idem Raynaldus pepigit dare pro recognicione nostre ecclesie