Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
LXXXV. 1186, Gennaio, Ind. IV. Gualtiero Alfano, chiamato dalla Regia Curia di Palermo, rinunzia al possesso di un mulino e di un giardino appartenenti alla chiesa di S. Lucia di Siragusa, riconoscendo il diritto del vescovo Guido di Cefalù. ✠ In nomine domini dei eterni et salvatoris nostri Ihu X̄p̄i. Anno ab incarnacione eius millesimo centesimo octogesimo sexto. Mense Ianuarii, quaRte indictionis. Regni vero domini nostri Willelmi dei gratia Gloriosissimi et excellentissimi Regis Sicilie. ducatus apulie et principatus capue. anno vicesimo feliciter. amen. Ego Gualterius Alfani filius quondam Guaymarii cum in curia Regia apud panormum coram domino Guillelmo malconvenant et domino Goffredo de marturano vocatus fuissem in causam a Domino Guidone dei gracia venerabili cephaludi episcopo de quodam molendino battenderio. et jardino. que sunt ecclesie sancte Lucie de syracusia in divisis girepici. que ego iniuste invaseram sicut coram ipsis magistris iusticiariis rationibus et iure modo diffidens confessus sum me vel uxorem meam vel filios meos nullum ius in illis habere. ita coram subscriptis testibus ego. et uxor mea. et filii mei presenti scripto refutamus omnem calumpniam. et omnem questionem in perpetuum. seu omnes rationes. quas adversus ecclesiam cephaludi. de predictis possessionibus aliquo tempore. futuro quocumque modo habere. vel movere videremus. Nos enim iniuste illa invaseramus. et sine ratione tenuimus. quia ego vel uxor mea. vel filii mei nullum ius in predictis nisi de sola pietate. et gratia atque concessione cephaludensis ecclesie habemus. vel valemus habere. Ad huius autem nostre renuntiationis memoriam et inviolabile firmamentum nec non et ad perpetuam securitatem predicte cephaludensis ecclesie pResens scriptum propria manu mea. uxoris et filiorum meorum sub-