Textus Originalis
DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA
XCIII. 1188, Ottobre 19, Ind. VII. Clemente III ordina che il vescovo di Siracusa si astenga dall' uso del pallio. — « Iniuncta nobis ». CLEMENS episcopus servus servorum dej. Venerabili fratri. W. Montis Regalis Archiepiscopo. Salutem et apostolicam benedictionem. Iniuncta nobis omnium ecclesiarum sollicitudo nos ammonet. sic de illarum statu curam gerere. ut sublata eis penitus materia iurgiorum. nullum sumere debeant ex emergentis discordie scandalo detrimentum. Ea propter ne occasione pallij cuius usum ex indulgentia sedis apostolice siracusanus episcopus solitus est habere. inter predictam ecclesiam Montis Regalis cuj deo auctore preesse dinosceris. et siracusanum ipsum quelibet dissensio futuris temporibus oriatur. apostolica sanctione decernimus. et tam tibi quam successoribus tuis presenti pagina confirmamus. ut siracusanus episcopus et successores eius ab usu pallij debeant amodo (a) penitus abstinere. Decernimus ergo ut nullj omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis intringere vel ej ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Paulj apostolorum eius. se noverit incursurum. Data Laterani xiiii kalendas novembris Pontificatus nostri. anno primo. Nel retro: LVI — « a 25 Luglio 1705. Consegna del presente privilegio. « Ms. Fabritio » — Tavol. 4. Porta il suggello di piombo di Clemente papa III. (a) a m.º Tabulario di Morreale. Numero cinquantotto. 58. con suggello di piombo. « Balsamo arcivescovo ».