Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
hecatepanum. et Guidelmum Pascalem consocium eius. cum foresteriis Bitecti et inde eos ad rationem mittens dixerunt se domino Comiti nequaquam iniustum facere. sed de propriis terris Bitecti terraticum tollere. sicut est per antiquas divisiones inter Bitectum. et Grumum. quibus ab eis auditis precepi eis ut submonerent probos et senes homines Bitecti qui divisas ipsas scirent. et designarent. et eos illuc conducerent. Certe et ego submonui quosdam de baronibus domini nostri gloriosissimi Regis Rogerii. videlicet. dompnum Thomam rutiliani et dompnum Amonem Bitricti et dompnum Riccardum Castellanum bari. et dompnum Hugonem Blancum et Iusticiarios eiusdem domini nostri Regis dompnum Iohannem Gallum Capite. et dompnum Ebolum. et sapientes quosdam Botonti. et Bitecti et statuto die in predictas terras cum eodem domino Comite. et predictis baronibus et Iustitiariis. et hominibus Grumi. ad diffiniendum litigium insimul properavimus. Congregatis omnibus ex utriusque partibus in predictis divisis prosiluerunt foresterij Grumi iussu prephati domini Comitis ut assignarent divisas et contra foresterij Bitecti insurgebant. ut et ipsi divisas ostenderent. Tandem a sapientibus qui ibi adherant decretum est ut ammonerentur foresterij utriusque partis et a probis et senibus hominibus Bitecti quj terras tenebant et cultabant. divise ostenderunt. Tunc venientes boni senes homines Bitecti. quorum nomina hec sunt. Symon Grippus. Nicolaus Senioris et Crisencius. et Bisancius. Guirdillis. et Melis mirate. et Leo Conflatus. et Iohannes Lardus. et Constantinus. et Melis Bunnus et Iohannes Potus et Leo Maionis et Grusus. qui omnes quasi uno ore et uno corpore unus ante alium ceperunt designare tam ipsas divisas Viscilie. quam et alterius tenimenti. quod erat iuxta ipsum tenimentum Viscilie. quod Bitectenses in pace tenebant (c). et nulla questio inferebatur a supradicto domino Comite et hominibus Grumi. Incipientes ab itinere quod venit a grutta de Musca quod item appellatur Stratella et ferit ad viam crucem. que venit a Matina et vadit Bitectum. et antea modicum ferit ad viam. que venit ab ipsa Matina. et pergit Bitectum. et sic vadit ipsa Stratella postquam.