Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

et ecclesie sancte marie de fossis per omnia sicuti ecclesie sancti vincentij. et ecclesie sancti nicolai de laccon et ecclesie sancte trinitatis cum possessionibus suis et ecclesie sancti angeli prope fillinum in casali quod dicitur closure. sicuti ecclesie sancti vincentij. et ecclesie sancti stephani de marturano similiter per omnia sicuti ecclesie sancti vincentii. similiter concedimus ecclesie sancti michaelis de fuscaldo. baptismum. cimiterium confessionem et omnes decimas hominum ipsius ecclesie sancti michaelis. sancti johannis sancti Laurentij que omnes sunt obediencie josaphat. libere et absolute in perpetuum possidere. Et ut concessio esset firma quia ecclesie sancti vincentij et ceteris ecclesiis ad eam spectantibus nec non ecclesie sancti michaelis. et ecclesiis ad eam spectantibus per presens scriptum fecimus. dompnus Guido venerabilis abbas josaphat et conventus eius concesserunt ecclesie cosentine pro libertate dicta superius sue ecclesie facta assensu domini pape Jnnocentij inde utriusque partis instrumento ex inpetrato ecclesiam sancti iohannis evangeliste sitam intra diruta menia monasterij cum parrochia sua et possessionibus suis. quiete et perpetue possidendam. reservatis nobis tantummodo duabus comessionibus per annum. pro omnibus sepedictis ecclesiis. quarum una debet dare apud sanctum michaelem et altera apud sanctum vincentium et nos tenemus eisdem ecclesiis dare crisma oleum sanctum pressuras infantium. et matrimoniorum divortia iudicare. et nichil est inde amplius cusentine ecclesie reservatum. Ut autem hec nostra donacio omni tempore firma et inconcussa permaneat absque mea et meorum successorum contrarietate hanc cartulam concessionis et donacionis patrum canonicum atque notarium sacri episcopj totius que cusencie ecclesie scribere iussi coram domino petro. domino rogerio. domino guillelmo et domino alberico cusentinis canonicis et aliis probis hominibus nostro sigillo pendentj et proborum hominum attestationibus. Anno. mense et indictione premissis. ✠ Signum manus Simonis cusentini canonicj. ✠ Signum manus Alferij cusentini canonicj. ✠ Signum manus Alberici cusentini canonici.