Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

narum traslatio que sic caritativa diligentia dispensatur. ut possint celestia sub terrestrium commercio vendicari. ecclesie sancti Petri que sita est golosani. quam a domino Drogone venerabili squillacii episcopo convocato a domino Iocelmo venerabili Chephaludi electo curavi et studui dedicari. intuitu et favore ipsius domini Rogerii magnifici regis italie. quin eciam pro tranquillate pacis et glorie atque exaltationis sue et salubri beatitudine anime sue et progenitorum suorum et omnium parentum nostrorum concessi atque in perpetuum tradidi pro dote ipsius ecclesie et ut curiosius in ea divinis vocetur obsequiis. furnum quoddam in golosano et villanos sex quorum nomina sunt hec. Lia. Costa. Iohannes. Theodorus. Joseph. Georgius. Preterea quasdam de terris carpiniani. que omnia ab omni seculari libera esse statuimus actione. In predicto quoque furno ipsius ecclesie tantum de lignis nemoris nostri. quantum in furnis nostris aliis. de cetero indulgemus et ut quilibet volens burgensium nostrorum vel aliorum libere possit agere negotium coquendi panes in eodem furno. et eandem inde habeat liberam consuetudinem quoniam et in ipsis furnis nostris aliis facultatem. De ipso etiam nemore nostro in reparationem eiusdem ecclesie inpendenda cum necesse fuerit lignamina statuimus exhiberi. Concedimus etiam in terris nostris maritime seu in montanis libera haberi pascua quandocumque necesse fuerit ab ovibus pecudibus ipsius ecclesie sancti Petri. Statui etiam adtendendum esse ex auctoritate et imperio predicti illustrissimi regis. ut si forte aliquem nostrorum burgensium sub stipendiis ipsius ecclesie sancti petri in serviciis eiusdem morantem relinquere aliquo modo contingere ipsius ecclesie subveniat protectio. donec in serviciis eius fuerit. et nisi ad regalia tantum pertineat ipsius delicti examinatio in providentia consistat chephaludi prelati quid inde agendum sit iudiciario exitu terminare. Si quis autem aliquo tempore huius donationis et concessionis nostre violator aut contradictor extiterit. coram summo indice in districti iudicii examine requiratur. et a fidelium consorcio segregatur a dei misericordia fiat penitus alienus. Ad huius itaque concessionis nostre me-