Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA XXIV.

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA XXIV.

Palermo 1145, Ottobre, Ind. IX. Guglielmo di Puzzolo, Guglielmo Avalerio, Rinaldo di Tusa e Avanello, regi giustizieri, per ordine di Ruggiero re di Sicilia e Italia assegnano le divise della Chiesa di Cefalù e quelle delle terre di Gratteri. In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Anno ab incarnacione domini Iehsu Christi M.C.XLVI. mense octobris. Indicionis viiii. Regni vero domini nostri domini Rogerii potentissimi regis sicilie et italie primi comitis Rogerii heredis anno XVI. Nos W. de puzolo. et W. avalerius et Renaldus de tusa et Avanellus regii iusticiarii isto scripto presentibus significamus et posteris. quod dominus noster magnificus Rex Rogerius utpote qui ex divina sibi celitus transmissa gratia totius Regni sui feliciter pacj providet ac quieti precepit nobis ut sollicite et certis terminis distingueremus divisas terrarum ecclesie Cephaludi et divisas grateriarum quia quedam confusio videbatur hinc in eorum confinia commiscere. Nos igitur iuxta preceptum ipsius domini nostri serenissimi regis pro removendis litigiis dissidencium que inde aliquo tempore possent surgere unde eciam possent re . . . . . . (a) agravari inspeximus diligenter . . . . . . partes in quibus ipse divise certis finibus discernerentur. Itaque convocatis subscriptis ydoneis viris et prudentibus quorum verbis credendum erat ut nostris qui comprehenderunt certa loca finium predictorum silicet de petralia et grateria et golisano. et cestudo. Postquam circuivimus et confidavimus studiose ipsas divisas predicte ecclesie discrevimus hoc modo terminis suis terras eius videlicet quod ascenditur a mari per flumen gratere usque ubi eidem continuatur flumen sancti yconij. A quo ascenditur per idem flumen gratere ad orientem ut similiter ei continuatur flumen rahal batal. Inde ad orientem ut dictum est ascenditur per idem