Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

quibus idem Aychardus me et antecessores meos. necnon cellerarios atque canonicos cephaludi multociens offendit. et turbavit. Adiudicata sunt omnia que ipse in civitate cephaludi possidebat tam in domibus quam in terris et vineis arbitrio seu voluntati nostre ac nostrorum canonicorum a domino Willelmo. Valerio atque domino Avenello justiciariis domini Regis. pro alio vero delicto iudicatum est ut ipse Aychardus fuisset sub pena nostre curie XXXVI solidorum (1). sed quia longum est ut illius nequitie referamus. quod sibi de prenotatis accidit et finem earum scribere curamus. Rogati sumus tandem a predictis iudicibus ut illi parceremus suasque possessiones pro dei amore sibi restitueremus. Nos itaque nolentes resistere precibus tantorum virorum reddidimus prefato Aychardo domos ac suas possessiones. que iusto iudicio predictorum iudicum illi abstuleramus. tali quidem conditione ut si amodo ac deinceps aliquem canonicorum chephaludi. seu balnearii offendit et probatum inde fuerit supradicte pene omnino subiaceat. remota penitus spe recuperandi nostrum amorem. sed potius agnoscat se a nostra civitate turpiter eiecturum. Aychardus interea cupiens adipisci nostram dilectionem. consilio habito cum amicis suis concessit. et tradidit ecclesie et nobis terram suam de pantano. que est iuxta terram ecclesie que est in eodem pantano. Hoc autem nemine cogente sed sua voluntate fecit non tantum pro restitutione suarum possessionum vel relaxatione XXXVI solidorum quantum pro causa tarenorum quos de thesauro ecclesie accepit. Hoc autem factum est anno incarnationis dominice M.°C.°L. indictione xiiiᵉ. testimonio predictorum iudicum et Willelmi scilicet. Valerij. atque socii ipsius Avenelli et aliorum jdoneorum testium. quorum nomina scribuntur.

Note a pie di pagina

1 (1) La penale stabilita nei contratti non era una semplice formula; spesso era anche devoluta alla parte che subiva l'evizione; la penale era sovente di 36 numismi, come dicono i contratti greci, e solidi secondo i latini.