Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
licet tarenum dimidium. de porco quartam tareni. de muntone (c) grana tria. de duobus agnis granum unum. de capra granum unum. Qua siquidem scanatura ecclesie persoluta carnes faciendi atque vendendi. quilibet burgensium libere habeat potestatem. Si vero burgensium aliquis bovem suum voluerit renovare. veterem interficere. ipsum vendendi absque scanatura habeat potestatem. Statuimus quoque quod idem burgenses chephaludi minucionem liberam imperpetuum sibi habeant ita videlicet quod quicumque voluerit per villam chephaludi minuere. minuendi libere habeat potestatem. Precipimus eciam quod virorum aliqui chephaludi vel mulierum aliqua farinam quam pro victu suis tesitoribus antea tribuebant. ulterius eis non audeant exhibere. et tamen ipsi tesitores sui servicii precium ob hoc non audeant augmentare. sed sicut mos fuit pro grossitudine et subtilitate filorum sui laboris precium sibi moderare suscipiant. Statuimus eciam et firinamus quod (d) quocumque modo frumentum vel farinam vendatur. carum videlicet sive vile. de triginta panibus unus tantum panis pro furno fornarijs de cetero tribuantur. nec aliquis chephaludi de paucioribus panibus quam triginta unum ipsis fornariis audeat exhibere. decernimus preterea et iubemus quod cabellatorum aliquis cuniculorum nostre venacionis vineam alicuius burgensium chephaludi causa venandi vel in ea instrumentum aliquod ponendi ulterius in terre non audeat. sed ipsi burgenses suas vineas a venacione liberas possidentes. in suis vineis iuxta eorum voluntatem omni tempore venandi habeant libertatem. et si quos cuniculos in suis vineis capere potuerint. ipsos libere sibi habeant. Item decernimus quod universi carbonarii chephaludi minimorum scilicet carbonum cuicumque voluerint carbones vendendi habeant potestatem. Precipimus eciam et firmamus quod molendinarii nostrorum molendinorum rocelle unum legitimum tuminum de duana pro mulitura (e) de cetero tantum accipiant. nec amplius eorum multuram. audeant augmentare. Quicumque igitur has nostras instituciones infringere vel infirmare vel eis modo aliquo voluerit contradicere dei omnipotentis et gloriose eius genitricis semper vir-