Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

ipsum reedificandi et ad monachorum residentiam ordinandi, velut ac reliqua ad Insulam talem, unde, ad istius Monasterii servitium, et consuetudinem, divisi terras multas, nemora, loca deserta, et campos, sicut incipiunt: Ut ascendit flumen magnum et coniungit usque ad Furnari fluviculum ac redit flumen ipsum usque ad magnam speluncam, et illinc usque ad collem magnum dictum Sterco, et ascendit crista ipsius magni collis, et Polemum (?) ex parte meridiei, et illinc descendit flumen ipsum usque ad fluviculum, et sicut ascendit Monasterii crista, et concludit de per manifesta concessione ipsius Monasterii. Inde principium confinium egimus hec omnia concludentia in confine isto tali habeat Monasterium de Placa absque ullo impedimento et rixa; et, cum isto tradidi ad ipsius Monasterii servitium Agarenos tauromenitas quatuor cum eorum uxoribus et filiis, quorum nomina hec sunt: Machamuti, Alm, Michias, Suabone, vel monocolum, ac Sulfigut, omnia dedi alacriter, ac tribui gratiose in Monasterio isto, tali propter rationem denuo reedificandi ac potentiabiliter sollicitato. Abbate in ipso monasterio, ac aliis abbatibus, qui exinde accipiant potestatem ipsam talem, et nullus unquam potestatem habeat regimen ipsum impedire, vel extirminare per me purum effectum absque ulla diminutione, sed sit irremutabile et impermutabile usque ad seculorum definitionem. Concedo autem, et mando, ut sit tale Monasterium liberum ab Archiepiscopis, Episcopis, et ab omni ecclesiastica ordinatione et seculari, et non habeat potestatem aliquam quisquam aliquid tollere a monasterio isto tali, aut censum petere secundum aliarum ecclesiarum, neque fisco teneatur aliquid solvere, atque ab omnibus supradictis personis Monasterium sit intentabile et immutabile; sed rursus addidi Monasterio isto tali molendina duo, unum existens in loco dicto Furnari, at aliud ad ipsius Monasterii fluminis finalitatem. Similiter affirmo isto tali Monasterio Insula Sancti Stephani, que est sub Tauromenio, cum omni suo regimine, et navigabile lignum unum solum, quod non sit a Mauris aliquibus consuetudine impeditum, aut nullo modo quesitum. Determinamus autem, quod si alicui esset possibile apportare in