Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

gratia invictissimi Regis Sicilie ducatus apulie et principatus capue et mandato domini Maionis magni ammirati perreximus ad inquerenciam de divisis terrarum Polline et terrarum plinga de quibus erat contencio inter dominum. Bosonem cephaludensis ecclesie electum et inter dominum Gilibertum pactensis ecclesie electum. ut congregatis atque convocatis probis hominibus de vicinis partibus faceremus fieri inde quod iustum. foret et rationabile ut (sic) utque ecclesia in suis possessionibus jus proprium sequeretur. Venerunt itaque convocati quidam seniores et probioribus hominibus (sic) petralie et policii et Golisani et de Rocca asini et gratere. Quibus nos exposuimus qualiter ex precepto prefati magnifici Regis domini nostri et mandato predicti magni amirati eos feceramus convocare et qualiter querebamus scire ab eis veritatem de predictis divisis non sub verbo eorum simplici sed sub districte iuramenti predicti itaque probi homines diligenter et studiose circumvenerunt prefatas divisas et primo pro ipso negocio divisarum ut veritatem inde non tacerent. Iuraverunt de petralia. Andrea protopapa. presbiter Leo. harif ben elcadah. et alii plures de petralia. viderunt illos iurare. Isti autem iuraverunt de golisano. Ionathas Baro (a) Accardus vicecomes. Gregorius protopapa et alii plures de Golisano viderunt illos iurare. Isti autem Iuraverunt de Gratera. Cale senex. Calleas senex filius acintuli. Mohabup filius de areo. Gaytus. cosmas senex. Filippus filius Tome. Gallis senex filius Tome. Abdemelec senex filius trumarchi. benireb-ben-aret. Petrus filius Mohichisi. Isti iurati dixerunt quod ita annotatur divise terrarum polline. de quibus erat contencio cum ecclesia pactensis. Ascendit enim versus meridiem per vallonem manhusite. quod latine alio nomine dicitur malpertus. et inde usque ad quoddam trivium in quo est una via que ducit ad casale sancte anastasie et alia via que ducit ad casale sancti helie et alia via que ducit pollinam et ab ipso trivio versus meridiem descenditur per vallonem profundum usque ubi dicitur fastilarnebe. et inde per vallem vallem usque ad flumen asini. ab ipso enim flumine a capite incipitur et descendit usque ad locum ubi est divisio gratere.