Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

tertias partes honorum stabilium; si vero infra duorum biennium nullus ipsorum comparuerit, idem venerabilis Pater omnia bona mobilia sibi applicet ad sui commodum et utilitatem. In quantum vero ad bona stabilia, si predicti nepotes mei aut olim viri mei, infra spatium annorum decem ad hanc urbem predictam venerint seu aliquis eorum venerit et bona predicta queverint seu querevit, eo casu presens venerabilis pater illi vel illis tradere habeat duas ex tribus partibus dictorum honorum meorum stabilium tantum et dumtaxat, alteram vero tertiam partem applicare habeat ad utilitatem et comodum predicte Matris Ecclesie. Fructus tamen dictorum honorum usque tunc exactos non teneatur assignare; et si per spacium dictorum annorum decem nullus eorum comparuerit idem venerabilis Pater Archiepiscopus ea omnia applicet metropolitane Matri Ecclesie huius urbis, ut ea illa possideat et fruatur absque ulla contradiccione et molestia; et hoc pro salute anime mee viri mei et patris mei et omnium parentum meorum et redemptione peccatorum nostrorum. Ita tamen quod canonici ipsius ecclesie quotidie horare debeant dum celebrant missas pro salute anime mee et predictorum olim viri et patris mei. Item volo ut cadaver meus post obitum meum sepeliatur in Ecclesia Sancti Marci venetorum de quarterio Seralcadij, ubi corpora viri et patris mei Rainaldi sepulta existunt; cui Ecclesie judico tarenos quindecim pro funere faciendo pro missa cantanda in dicto die obitus mei, pro oblacione denique pro sepultura et omnibus aliis juribus et expensis. Iudico predicte ecclesie Santi Marci alios tarenos quatraginta pro celebratione missarum pro salute anime mee et omnium parentum meorum. Item Ecclesie Sancti Antoni judico tarenos duos; item ecclesie Sancti Jacobi iudico tarenos duos; item ecclesie sante Marie de latinis judico tarenos duos; item ecclesie Sancte Marie de Marturana judico tarenos tres. ✠ Signum manus Filiberte mulieris olim uxoris Rodulfi filii Danielis que ita disposuit ut supra scriptum est. Testamentum scriptum, regnante inclito et magno Rege nostro Willelmo Rogerii regis nepote manu Arnaldi presbiteri