Textus Originalis

DE CODICIBUS. IX

DE CODICIBUS. IX

ubi in A totidem verba desunt, quot in D uno versu comprehenduntur: I 35, 1 τόν τε — ἵππον III 72, 8 τὸ καὶ — χρόνων IV 37, 2 καταφυγόντες — ἔτυχον IV 76, 5 πρίζων — ἔδοξεν IV 45, 2 | ἔπειτ᾽ Ἀρτέμιδος | ἱερὸν ἰδρυσαμένην, καὶ τοὺς καταπλέοντας | ξένους ϑύεσϑαι τῇ ϑεῷ D ἔπειτ᾽ Ἀρτέμιδι ξένους ϑύεσϑαι τῷ ϑεῷ A versum complent in D, omissa in A His quamvis paucis locis satis superque credo demonstratum est codicem A pendere ex D*), simul vero patet non ex ipso D descriptum esse. Nam si librarius A ipso D pro exemplari usus esset, lacunas velut IV 45, 2 non suo Marte explere vel potius obtegere studuisset. Idemque docetur hac ratione: Quamquam omnibus locis, quos modo attulimus, in editione Wesselingi codicis B nusquam mentio fit, cave tamen ne ex hoc silentio sumas codicem B ibi servasse lectiones integras. Muratori enim collatio, ut iam supra monuimus, tam multa reticet, ut ei loci inquirendi sint, ubi disertis verbis dictum est, quae lectio sit codicis B. Hem quam paucissimis absolvemus: III 4, 3 φυλακήν] κρύφην AB 16, 4 προσεγγίζειν] προσπελάζειν AB *) Vix timendum est, ne quis huic sententiae opponat, quod codex A IV 68, 3 unus recte (falso tamen loco) exhibet nomen Νηλεύς facile ex sensu repertum neque quod V 66, 6 valde abhorret ab D, videlicet in versibus Hesiodi a librario A alieno auxilio emendatis.