Textus Originalis
VIII PRAEFATIO.
ex hac collatione intellegi non potuit, num post vocem κατέσχεν codex B reliqua adderet necne. Ab Antonio Cappelli, bibliothecae Mutinensis praefecto humanissimo, per litteras certior factus sum etiam codicis B, ut ex toto libri genere ac statu pronum erat conicere (Schneider p. 16), ultimam vocem esse κατέσχεν. Quamvis saepe de lectionibus non solum codicis B sed etiam A*) adnotatis a Wesselingio exsistant dubitationes, tot tamen restant loci, quibus utrumque horum codicum ex D descriptum esse comprobetur, ut pauci electi ad rem illustrandam sufficere videantur. Ac spectemus prius de codice A quid sit iudicandum: I 39, 10 τοσοῦτο πλῆϑος τὸ (foramen in membrana) πλῆϑος D, τὸ πλῆϑος A II 26, 6 καὶ τόν τε Γα- | καὶ τόν τε Γαλαιμένην ἀν- λαιμένην ἀνεῖλον καὶ | τιταξαμένων ..... D τῶν ἀντιταξαμένων | καὶ τῶν περὶ Γαλαιμένην μὲν ἐν τῇ φυγῇ κατέ- | ἀντιταξαμένων ..... A σφαξαν ... | III 47, 6 τορεύματα | τορευα ... AD IV 51, 3 ὥστε πιστεῦσαι, | ὥστε πιστεῦσαι μόνα ποιή- διότι πάρεστιν ἡ ϑεὸς| σουσα τὸν οἶκον D εὐδαίμονα ποιήσουσδα | ὥστε πιστεῦσαι μόνην ποι- τὸν οἶκον | ήσουσαν τὸν οἶκον A Triginta amplius locis eaedem lacunae inveniuntur in A atque in D; quibus etiam plus valent ei loci, *) Etiam codicis A collationem, quam Wesselingius exhibet, multis laborare erratis nuper docuit Alfredus Jacob (Mélanges Graux 1884 p. 525). Ceterum hac nova codicis exploratione id maxime effectum est, ut quo diligentius codex A conferatur, eo maiorem eius similitudinem cum D esse appareat.