Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. LIX

DE SERMONE DIODOREO. LIX

positum non minus absurdum quam si dicas εἰς ἂν ὃ vel ἐξ ἂν οὗ et similia, neque intellegitur cur genitivum Diodorus addiderit, qui sine illo dixit μέχρι ἂν 1, 18, 3; 1, 83, 3; 2, 57, 2; 3, 22, 1; 3, 25, 2; 3, 26, 3; 3, 27, 3 et 4; 3, 33, 3; 4, 23, 3; 4, 46, 4; 9, 11, 1; 17, 114, 4; 20, 61, 6, et ἄχρι ἂν 1, 80, 6; 3, 13, 1. Quomodo convincitur ἄχρι ἂν ὅτου 12, 17, 2, et duplex, de quo supra, Plutarchi ἄχρι ἂν οὗ, quum idem alibi saepe dixerit ἄχρι ἂν sine οὗ, ut nihil tribuendum videatur exemplis simplicis apud eundem ἄχρι οὗ, sequente verbi indicativo, quum idem saepe usus sit nudo ἄχρι sine οὗ, ut omnino latissime patet hoc vitium additi post ἄχρι, μέχρι, ἕως genitivi οὗ vel ὅτου, pariter atque omissae ante coniunctivum cum iis coniunctum particulae ἂν. Quis enim credat Platonem Protag. p. 325 C scripsisse quod omnibus est in libris: Μέχρι οὗ περ ἂν ζῶσι, non quod ceteris locis omnibus habet μέχρι περ ἂν? Neque Menex. p. 245, A: Ἐλευϑέρους εἶναι μέχρι οὗ πάλιν αὐτοὶ αὑτοὺς κατεδουλώσαντο scripserat cum genitivo, sed solum μέχρι, aut Plutarchus Caes. c. 7 extr.: Μέχρι οὗ καταπολεμηϑῇ Κατιλίνας, sed μέχρι ἂν καταπολεμηϑῇ, ut solet, addito ἄν, omisso autem οὗ, neque Mor. p. 688, E: Μέχρι οὗ πάλιν ἐπιρροὴ γένηται, sed μέχρι ἂν, ut ib. C: ἄχρι ἂν ἐκστῇ. Itaque Pyrrh. c. 19: Μέχρι δὲ οὗ πάρεστιν ἐν ὅπλοις, πολεμήσειν αὐτῷ Ῥωμαίους, et Mor. p. 736, B: Μέχρι οὗ συνεσταλμένοι ἐστίν, pariterque aliis locis omnibus, ubi ἄχρι vel μέχρι sequitur illud οὗ, quod tot aliis recte abest, non videtur addidisse Plutarchus. Atque sic etiam Diodoro 2, 9, 2 μέχρι ὅτου τὸ πάχος τοῦ χρίσματος ἐποίησε πηχῶν τεττάρων, ubi alii μέχρις ὅτου, alii μέχρε τοῦ (μέχρι οὗ D), simplex restituendum videtur μέχρι, et 2, 38, 6 μέχρι οὗ Κῦρος εἰς Πέρσας μετέστησε τὴν ἡγεμονίαν, ubi deteriores ὅτου, et 17, 92, 3 ἔμενεν ἕως ὅτου γενόμενος ἔξαιμος ἐναπέϑανε τῷ ϑηρίῳ; delendi