Textus Originalis

LX PRAEFATIO.

LX PRAEFATIO.

videntur genitivi οὗ vel ὅτου. De quibus sic additis ab librariis dixi ad Thes. Stephani in Ἄχρι, Μέχρι et Ἕως, etsi de recentioribus quidem anceps saepe est iudicium, quos dixisse alienum a veteribus ἄχρι οὗ ἂν vel χὰ certis constat inscriptionum testimoniis, ut illud tantum certum sit neminem dixisse aut potuisse dicere ἄχρι aut μέχρι ἂν οὗ. Quanquam hoc ipso multo etiam mirabilius est illud μέχρις οὗ vel ὅτου, quod cum genitivo coniunctum apud Herodotum omnes inde ab H. Stephano in Thes. v. μέχρι, p. 952, B, C, ad hunc usque diem illius potius quam librariorum esse crediderunt. Quod graecum esse credam tum quum melioris quam sunt libri Herodoti, omni vitiorum genere contaminati, fidei testis confirmatum videro testimonio hoc omnis rationis expers genus loquendi.*) Μίγνυμι, quum aoristum secundum passivi alibi ex libris receperit, fortasse etiam 4, 37, 2, ubi ἀναφυρϑέντες, et 5, 33, 1, ubi μιχϑέντων, et 5, 55, 4, ubi μιχϑέντα sequente mox altera forma, quae tot aliis est locis, et 5, 80, 1, ubi ἐπιμιχϑέντων, libri fallunt, ut ἐκδαρϑέντος vel optimi (D) pro ἐκδαρέντος 4, 47, 5, et unus (A) ἁρπαχϑεῖσα pro ἁρπαγεῖσα 4, 72, 2, etsi non est cur in hoc quidem verbo non duplex Diodoro concedatur forma aeque usitata. Μικρὸς tantum, non σμικρὸς quum dixerit Diodorus, σμικρολογίαν 30, 21, 3 corrigendum videtur. Μίνως Diodorum flexisse Μίνω, Μίνῳ, Μίνω, non ut saepe fit in libris Μίνωος, Μίνωι, Μίνωα, non est dubitandum, etsi libri ita in utraque forma ludunt ut in formis Ἀπόλλω et Ἀπόλλωνα, sed saepius consentiunt *) μέχρι ante vocales, μέχρι ὅτου ante consonantes Diodorum praetulisse arbitratur Kaelker p. 310.