Textus Originalis
DE SERMONE DIODOREO. LVII
inter utrumque varient libri 4, 34, 3 et 4, et κυνηγία sit 3, 15, 5; 3, 25, 3; 3, 36, 3; 5, 39, 8; 5, 55, 3; 5, 46, 3; 9, 29, 1; 31, 38; 34, 11, et alibi semper, nec minus in κυνηγεσίων 4, 81, 4, et κυνηγετῶν 31, 38, quum κυνηγοὶ et κυνηγῶν sit in omnibus 3, 26, 1; 3, 36, 4; 3, 37, 3. Quamobrem ego haec omnia correxi. Nam etsi alterae formae, ut animadvertit Phrynichus p. 428, et Lobeckius p. 432, meliores sunt et antiquiores, Diodorum tamen pariter atque Polybium probabilius est constanter usum esse noviciis, ut vicissim Pausanias constanter utitur alteris. Λεαίνω dixisse Diodorum, non ut 5, 28, 3 libri, ἀπολειαίνουσι (ἀπολιαίνουσι D), ostendit etiam ἐκλεαίνειν 3, 39, 9. Λουομένου et λούομενον 4, 79, 2; 14, 80, 8, scripsi λουμένου et λούμενον idemque haud dubie restituendum Polybio in particula ab Athenaeo servata 26, 10, 16, ubi λουομένους, ut ib. 13 et 15, ἐλούετο, quum vel apud Dionem Chr. Or. 23, vol. 1, p. 513 sit λούοντες, quod λοῦντας scripsi, ut apud Diodorum 5, 33, 5 λοῦσιν scripsi pro λούουσιν, qua de forma etiam apud recentiores ab librariis alteri supposita dixi ad Stephanum. Μεσόγειος quum pariter atque cetera cum γῇ composita prope constanter per ει scribatur, ferri non potuit μεσογαίῳ 11, 68, 1 (μεσογείο P). Quod saepe illatum etiam Atticis aliisque, ut dixi ad Polyb. vol. 1, p. XLIX. Μέχρι ante vocalem toties praebent libri optimi ut nemo dubitare possit constanter hoc pariter atque ἄχρι esse restituendum. Μέχρι ἂν οὗ, quod 16, 60, 1, ubi μέχρι ἂν (ἂν om. P) οὗ ἐκτίσωσι, redarguit sequens 2, μέχρι ἂν ἐκτίσωσι; Μεγαλεπήβολος pro μεγαλεπίβολος 1, 19, 2; at recte D 2, 7, 2; 2, 20, 5 atque P 13, 68, 5; cf. 24, 10, 1.