Textus Originalis
LVI PRAEFATIO.
ἐπιναύσια. Itaque non duxi consultum deteriorem formam ex melioribus saepe sic fallentibus recipere. Κροκόδειλος etsi apud Diodorum constanter scribitur, ut apud Strabonem, nisi quod apud hunc semel unus 17 p. 811 Κροκοδείλων δὲ πόλις ἐκαλεῖτο πρότερον mutat in Κορκοδίλων, tamen quum Dionis Cassii 55, 10, 8 codex Venetus idem praebeat pro altero, quod hic et alibi ponit Xiphilinus cum ceteris, et Levit. 11, 29 Alexandrinus κορκόδιλος, et Chronici Paschalis Vaticanus p. 156 D κορκοδείλους, fieri potest, ut etiam Diodori fallant codices, etsi sine ullo eorum indicio neutrius vocabuli sollicitanda est scriptura: Dindorf edit. Teubn. V p. XIII. Κυεῖν, non κύειν, scripsi 2, 42, 1. De quo dixi ad Xen. Cyrop. 5, 4, 35. Κυλινδεῖσϑαι potius Diodorum dixisse quam κυλίνδεσϑαι duobus exemplis 3, 16, 4, ubi κυλινδεῖται, et 13, 13, 6, ubi κυλινδουμένας, etsi formae barytonae nullum apud eum est exemplum, non magis probatur quam formae contractae apud Atticos exemplis. Κυλίνδονται libri omnes Pausaniae 10, 13, 2, προκυλινδομένων unus Plut. Sull. c. 14, cuius libri alibi aut κυλινδεῖσϑαι exhibent aut καλινδεῖσϑαι, quorum aut hoc ubique restituendum aut illud in κυλίνδεσϑαι mutandum, atque apud Diodorum aut καλινδεῖσϑαι scribendum videtur aut κυλίνδεσϑαι, etsi usus est etiam aliena a prosa Atticorum forma κυλίειν [quae occurrit 1, 87, 5; 3, 40, 4; 4, 59, 4]. Κυνηγεῖν pro κυνηγετεῖν quum ex libris sit restitutum 2, 40, 6; 3, 44, 2; 4, 34, 4, et in omnibus sit 3, 25, 4; 31, 38; 34, 34, credibile est etiam 4, 84, 4, ubi omnes κυνηγετεῖν, omnes fallere, ut apud Polybium, pariterque in κυνηγεσίᾳ 4, 81, 4; 31, 27, 8; 34, 34, quum