Textus Originalis
ARGUMENTUM LIB. I. LXXIX
Cap. 68. Apries viginti duos annos regnans urbes finitimas vincit. Amasis a militibus Aegyptiis rex factus imperium tenet quinquaginta quinque annos. Cambyses Aegyptum Persis subicit Ol. 63, 3. 69. Aegyptiorum instituta. Graeci commemorantur qui Aegyptum adierunt. 70. Regum Aegyptiorum vita, officia, victus. 71. Regum arbitrio et lubidini nihil permissum. 72. Reges mortui septuaginta duos dies lugentur, quorum ultimo die publicum iudicium de mortuo datur. 73. Nomi Aegyptiorum et nomarchae. Incolarum classes: sacerdotes, reges, milites. 74. Agricolae, pastores, artifices. 75. Iudiciorum apud Aegyptios ratio. Dicasterium summum triginta virorum. Praesidis insigne Veritas. Causae non dictae, sed scriptae. 76. Causidicos Aegyptii non admittunt. 77. Leges Aegyptiorum in periuros, calumniatores, parricidas. 78. Leges in desertores, proditores, falsarios, adulteros. 79. Aegyptiorum leges de commerciis et fenore. 80. Aegyptiorum leges de furto. Leges de nuptiis ac liberis educandis. 81. Litterarum apud Aegyptios studia. In astrologia Chaldaei sunt Aegyptiorum coloni et alumni. Palaestram et musicam haud curant Aegyptii. 82. Ars medica Aegyptiorum. 83. Animalia sacra publice alunt Aegyptii. Eorum caedes morte multatur. 84. Apim, Mneuim, hircum, crocodilum, leonem Aegyptii praecipua cura alunt et venerantur. 85. De Apide. 86. 87. Causa religiosi bestiarum cultus mythica. Causae aliae. 88. Hircus fecundae generationis symbolum. Boves rufos immolare licuit. Lupi Aegyptiis sacri. 89. Inprimis crocodili apud Aegyptios coluntur. 90. Sanctitatis bestiarum alia causa. 91. Mortuos lugendi eorumque corpora secandi et condiendi ratio. 92. Funebria Aegyptiorum. Iudicium publicum de mortuis.