Textus Originalis

ARGUMENTUM LIB. I. LXXVII

ARGUMENTUM LIB. I. LXXVII

Cap. 26. Immensi annorum numeri et chronologiae apud Aegyptios ratio redditur: anni triginta dierum vel quattuor mensium erant. Isidis aetate gigantes fuisse dicuntur. 27. Mores in Isidis honorem recepti, ut sororis conubium, feminarum privilegia. Isidis et Osiridis columnae cum inscriptionibus. 28. Coloniae ex Aegypto deductae in Babyloniam et Graeciam, ad Colchos et Iudaeos. 29. Erechtheus Athenarum rex genere Aegyptius. 30. Chorographia Aegypti. Serbonis lacus. 31. Aegypti pars maritima. Aegypti figura, magnitudo, incolarum urbiumque numerus. 32. Nili descriptio incipit. Cataractae. 33. Insulae Nili, quarum maxima Meroe. Ostia Nili et fossae a Necho et Dario et Ptolemaeo altero ductae. 34. Delta; eius situs ac fructus. 35. Animalia quae Nilus alit: crocodilus, ichneumon, hippopotamus. 36. Piscium in Nilo copia. Nili inundationes. Aegypti fertilitas. Niloscopion. 37. Qui de Nili inundatione scripserint recensentur. Fontes Nili ipsis indigenis ignoti; variorum de iis opiniones. 38. Inundationis causae propositae a Thalete, Anaxagora, Herodoto. 39. De Nili inundationibus quid senserint: Democritus Abderita et Ephorus, 40. Philosophi quidam Memphitarum, 41. Oenopides Chius et Agatharchides Cnidius. LIBRI PRIMI PARS POSTERIOR. 42. Breviarium utriusque partis. 43. Victus Aegyptiorum antiquissimus. 44. Regum Aegyptiorum classes et periodi diversae. 45. Menas ex hominibus primus rex. Tnephachtus. Successores quinquaginta duo ex eadem familia. Busiris et octo ex posteris. Thebarum urbs tunc exstructa describitur. 46. Thebarum divitiae regumque sepulcra. 47.—49. Osymandyae monumentum. 50. Thebis astrologia inventa annusque primum ad solis