Textus Originalis

DE CODICIBUS. XI

DE CODICIBUS. XI

IV 67, 3 τῶν Αἰόλου | τῶν αἰόλου D | τῷ ναιωτοῦ B | τῷ Δώρῳ A V 80, 2 περὶ Μαλέαν τό- | περὶ κάλεσσαν τόπων B πων περικαλεσάντων A. Hinc primum elucet etiam codicem B ex D esse descriptum (nec video quid impediat, quin B ex ipso D descriptum esse statuatur); tum codicem A ex B ortum esse posse, sed B utpote codici D similiorem minime ex A; denique libros et B et A prae D neglegendos esse eorumque lectiones a D discrepantes esse meras librariorum coniecturas seu rectas seu pravas. Ac ne in eis quidem partibus codicis D, quae manu saeculi XIII suppletae sunt, illis libris quidquam ponderis concedendum esse iudico, quamquam quaestionem, utrum ipse B (scil. saeculo XV) an eius exemplar ante saeculum XIII ex codice D descriptum sit, per se spinosam atque sterilem propter collationis B vitia in suspenso relinquere satius duco. Vindobonensis codex 81 chartaceus foliorum formae maximae 83 scriptus saeculo XVI (Kollar in supplem. Lambecii p. 496) continet librum primum ab initio usque ad verba μεγάλα καὶ ϑαυμαστά (c. 81, 2) et quintum librum; collatus est rogatu Heynei ab Carolo Weigel (edit. Bipont. IV p. III et X p. 391—493). — Nihil inveni in eo utile. Parisinus codex regius 1659 (quondam 2062) E chartaceus saeculo XVI scriptus (Catal. manuscr. a. 1760 p. 383)*): collationem huius libri in usum *) Ibidem memoratur alius codex Diodori 1658 chartaceus saec. XVI, qui, si quid ex paucis lectionibus in Bergmanni exemplari adnotatis conicere licet, secundae classi adscribendus est.