Textus Originalis
XII PRAEFATIO.
Wesselingi a De la Barre factam haud paucis locis mendosam esse nuper demonstravit Alfredus Jacob octo capita primi libri denuo percensens (Mélanges Graux 1884 p. 525). Attamen ut ipse ne unam quidem repperit lectionem, qua Diodoro mederetur, ita totum codicem E nullius momenti esse mihi persuasum est. Quamquam enim non in omnibus partibus cum D concinit, id quod et Jacobum et Schneiderum (p. 15) fugit, tamen etiam lectiones a D discrepantes eiusmodi sunt, ut melius ex aliis libris, praesertim ex codice C, recipiantur. Concinit autem cum codice D in priore parte primi libri atque in toto fere libro quinto: cf. II 8, 1 27, 2 29, 6 etc. Nolo rem per se claram pluribus testimoniis offundere, iuvat tamen memorare in E verba ἀπό τε — ξηρᾶς (I 43, 2) esse omissa, quae eadem verba in codice D tres ultimos versus folii 40 versi efficientia teste Bergmanno maxima ex parte abrasa et exstincta sunt. Illo ergo loco librarius E etiamtum pro exemplari usus est libro ex D derivato*), etiamsi iam I 32, 2 in margine E vestigia libri alterius classis comparent; deinceps aliquamdiu librarium E ex duobus libris sua hausisse inde concludimus, quod in E cum I 59, 2 mutilata lectio in textu, genuina a D servata in margine scripta sit, paulo post I 66, 3, ubi libri secundae classis lacuna deformati sunt, scriptura hac contagione vacat. Tum lectiones prioris classis saepius in margine E adscriptae inveniuntur, ut I 80, 1 ἀπώλεσε — 83, 8 παρατήρησιν (quam vocem codices ABD falso pro παραίτησιν exhibent) — 91, 5 καϑαροί — 92, 4 κατηγορεῖν — II 7, 4 ὀπτάς. Desierat ergo librarius E priore exemplari uti eiusque loco usurpaverat librum secundae classis, quem codici C simillimum fuisse hinc intelleges: *) Neque enim ex ipso D codicem E descriptum esse testantur lectiones diversae, quas E cum aliis libris ipso antiquioribus habet communes: cf. I 3, 8 8, 1 27, 2 etc.; maxime congruit cum A.