Textus Originalis

DE EDITIONIBUS. XXI

DE EDITIONIBUS. XXI

temporibus codices bifariam distributi sint, utrosque tamen ex archetypo iam degenere derivatos esse mendis quibusdam communibus probatur. Quod ad explican- dum non eis tantum nitimur locis, qui recentiorum sagacitate emendati sunt, sed fortuna prospera contigit ut Diodori verba ad auctorem ipsum, unde hausta sunt, examinari possint. Agatharchidis enim fragmenta a Photio tradita (ed. C. Müller Geographi Graeci I p. 111) vacant his manifestis vitiis, quibus cuncti Diodori codices depravati sunt: Diodori codices | Agatharchides III 19, 3 ἐλάται | ἐλαῖαι 35, 1 ὀμμάτων | ὥτων 44, 4 οὐχ ὕλη | οὐ χηλή. DE EDITIONIBUS. Priusquam Diodori bibliotheca historica Graece prelo subiecta est, interpretatio Latina primorum quinque librorum a Poggio curata atque typis est excusa Bononiae anno 1472 et deinde saepius Venetiis et Parisiis. Quae interpretatio quamquam lectiones prioris classis reddere solet, tamen in duobus vel pluribus codicibus posita esse videtur; cum enim Poggius IV 22, 3 lectione secundae classis deceptus in errorem ridiculum inciderit, Graeca verba κυνηγὸν ἐν τοῖς κατὰ τὴν ϑήραν (χώραν II) ἀνδραγαϑήμασι διωνομασμένον ita vertens: erat venator in regione quae dicitur Andragathia, e contrario IV 61, 4 codicem (A) prioris classis ad manum habuisse putandus est, verba καϑάπερ καὶ πρότερον ποιεῖν εἰώϑεσαν (εἰς Ἰωνίαν A) sic interpretatus: quemadmodum et antea in Ioniam fecerunt. — Ceterum quoniam