Textus Originalis

XXII PRAEFATIO.

XXII PRAEFATIO.

interpretatione Poggiana ne una quidem gravior corruptela sanata est, non tanti esse existimo in hac spinosa quaestione diutius versari. Vincentii Obsopoei editio Basiliae 1539 excusa continet tantum libros Diodori XVI—XX, qua de causa eam hic praeterimus. Διοδώρου τοῦ Σικελιώτου βιβλιοϑήκης ἱστορικῆς βίβλοι πεντεκαίδεκα (I—V et XI—XX) anno 1559 excudebat Genevae Henricus Stephanus, cuius merita Bipontinus editor (I p. CLXIII) enumerat haec: 1. praemisit brevem tractatum de Diodoro; 2. libros decem I—V et XI—XV primum in lucem protulit; 3. opus maiore quam antea diligentia adhibitisque pluribus codicibus manuscriptis emendavit. Codices quibus usus fuerit, ipse nullo indicio prodidit; e Claromontanis omnia sumpta esse, non neglectis tamen aliis, inque his fortassis Fuggeri codicibus, Wesselingius auctor est; Fabricius quindecim libros e codicibus Huldrici Fuggeri descriptos esse, nescio qua auctoritate nixus, asseverat.*) 4. Varias lectiones margini adiecit nullius tamen codicis nota apposita. 5. Libro XX succedunt excerptae e posterioribus Diodori libris historiae, quas quattuor ante annis Romae agens in quodam volumine cum aliis collectaneis invenerat; pars Graece exhibita, pars tantum Latine, cuius Graecum exemplar afferre omiserat. Excerptas historias plures, in quas inciderat, praetermisit, cum non in promptu haberet, nec editionem iampridem studiosorum votis expetitam tantisper, *) Id certe mihi persuasum est Stephanum neque codice D neque ullo eius familiae libro usum esse. An putas, ut uno exemplo fungar, Stephanum consulto IV 18, 7 Μινύειον et in margine Μινύαν ἐρχόμενον scripsisse pro lectione Μινύειον Ὀρχομενόν, quam praebent ABDE?