Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. XXIX

DE SERMONE DIODOREO. XXIX

quavis fere ostendat pagina, prorsus est incredibile quae haud pauca occurrunt diaeresis iisdem in formulis exempla ipsius potius esse quam librariorum incuriae tribuenda. Veluti quod saepissime habet τἄλλα, sed aliquoties in omnibus distractum in τὰ ἄλλα, ut 1, 2, 3; 1, 18, 4; et in nonnullis 1, 11, 6; 5, 13, 2; 5, 45, 5; 16, 38, 1; 17, 38, 5, quum tertio horum locorum ipse Eusebius Praep. vol 1, p. 101, 9 ed. Gaisf. praebeat τἄλλα, quamvis c. 20, 1 vicissim τὰ ἄλλα inferens pro τἄλλα ib. 14, quibus accedunt exempla ex fragmentis, velut 9, 10, 3; 36, 2, 4; 37, 2, 4, petenda. Eodem modo τἀδελφοῦ restitutum ex libris optimis 1, 21, 2; 1, 98, 6; 4, 56, 1; minusque bonis 15, 77, 5, et alibi, ut 11, 67, 4; 19, 34, 5; 19, 35, 1; 20, 16, 1; 20, 68, 3; 29, 10; 31, 20, in omnibus servatum, redarguit diaeresin in τοῦ ἀδελφοῦ 5, 61, 1; 15, 61, 2, quum τἀδελφοῦ sit 15, 60, 5; ut 31, 15*, 1, idem τοῦ ἀδελφοῦ redarguitur duplici τἀδελφοῦ 31, 17*; 31, 27*; et 16, 37, 1; 25, 10, 1, et, ut opinor, 4, 24, 4, ubi τοῦ ἀδελφιδοῦ. Item τἀδελφῷ 5, 50, 2; 11, 48, 4; 17, 34, 2; 20, 16, 1; 31, 23, redarguit τῷ ἀδελφῷ 1, 27, 1; 3, 71, 1; 4, 68, 4; 8, 4, 1; 11, 66, 4; 17, 79, 2; 17, 83, 9, illatum in uno 4, 27, 2; 17, 34, 2. Eiusdem generis sunt τἀγαϑὰ 10, 7, 2, sed τὰ ἀγαϑὰ 10, 9, 7 (ut 34, 18), et rursus τἀγαϑὰ 10, 9, 8; 21, 17, 4, et in verbis Demetrii 31, 10; τὰ ἀναγκαῖα 19, 11, 4, quum alibi sit τἀπόρρητα τἀδικήματα τἀκριβές τἀληϑές τἀργύριον. τὸ αὐτόματον 11, 21, 3; 11, 44, 6, alibi recte scriptum ταὐτόματον eleganter Kaelker (dissert. Lips. 1880. p. 308—311) — Similia attente legentibus saepius occurrunt, veluti κατισχύειν pro ἰσχύειν, ἀκολούϑως dativo suo antepositum vel postpositum.