Textus Originalis

XXVIII PRAEFATIO

XXVIII PRAEFATIO

Dindorfi Bekkeri, quorum ad doctrinam ne minimum quidem adspirare audeo, sed etiam manca codicum cognitio. Hanc autem augere mihi non licuit, quia exemplaribus prioris editionis omnibus venditis a bibliopola vix impetravi, ut ad hunc tomum absolvendum spatium duodeviginti mensium daretur.

XXVIII PRAEFATIO

Dindorfi Bekkeri, quorum ad doctrinam ne minimum quidem adspirare audeo, sed etiam manca codicum cognitio. Hanc autem augere mihi non licuit, quia exemplaribus prioris editionis omnibus venditis a bibliopola vix impetravi, ut ad hunc tomum absolvendum spatium duodeviginti mensium daretur. DE SERMONE DIODOREO. Diodorus*) etsi eo est usus sermone et dicendi genere quo omnes tum utebantur qui non veteres aemulantes suae aetatis consuetudinem relinquerent, nec magis quam Polybius, quem non solum saepe descripsit, sed etiam in multis expressit, obsoletam affectavit dialectum aut vocabula captavit archaica, quippe qui omnia ad vitae utilitatem lectorumque quibus prodesse studeret commoditatem referret, in hac tamen oratione sua quasdam sibi leges scripsit satis severas, quas nunquam ipse**), saepissime vero migrasse videntur librarii quibus debemus codices mille amplius annis post eius aetatem scriptos. Primum enim crasin Diodorum ad evitandum et in multis evitatum ab se hiatum, qui et ἤπερ diceret potius quam ἢ sequente, et ϑέλειν potius et διότι quam ἐϑέλειν et ὅτι praecedente vocali***), adhibuisse quum *) Quae sequuntur de Diodori dicendi genere, recepi ex editione Dindorfi Teubneriana; non pauca inter lineas correxi vel addidi, alia additamenta seposui in notis. **) quod equidem dubito, immo nego. ***) Eandem ob causam variant ἡ ϑεός et ϑεά, τοσοῦτον et τοσοῦτο, δεικνύειν et δεικνύναι, ὑπέρ et περί, διόπερ et διό, οἵτινες pro οἱ et cetera; alia remedia hiatum evitandi esse inversionem verborum et additionem articuli docuit