Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. XXXI

DE SERMONE DIODOREO. XXXI

scriptum κ᾽ librarii saepe mutarunt in καί, ut apud Plutarchum. Alius enim generis videtur 12, 20, 2 πάντων τῶν ἐν τῷ βίῳ καλῶν καὶ ἀγαϑῶν αἰτίους.*) Contraxit etiam, non solvit, Diodorus formas adiectivorum in εος, nec scripsit χάλκεος 1, 96, 9, ubi χαλκέοις; 2, 8, 7, ubi χάλκεαι (χαλκαὶ αἱ D); 12, 10, 6, ubi χάλκεον, sed χαλκοῦς. ut aliis locis multis et hoc et ἀργυροῦς σιδηροῦς χρυσοῦς. et κυανοῦν pro κυάνεον ex optimis restitutum 4, 22, 1. Idem non scripsit, ut est in libris, βαϑύπλοοι vel adeo βαϑύπλοιοι, sed contraxit βαϑύπλοι 3, 40, 4, ut αἰγιαλὸς δυσπαράπλους 33, 44, 4 et 12, 48, 1 πολλὰς ἄπλους. de quo dixi ad Thes. Stephani v. ἔκπλους. Et haud dubie πυρίπνοι 4, 47, 3, ubi libri πυρίπνοοι, pariterque σύμπνοι 6, 7, 3, ubi etiam ι modo additum modo omissum librorum coarguit malam fidem, ut δύσπνους contraxit 3, 17, 5. Neque curandi sunt ne apud recentiores quidem librarii haec omnia distrahere soliti, ut vel optimis in libris reperiantur depravata, velut Vaticano Dionysii A. R. 1, 59 fin. χάλκεα, ut 1, 79; 2, 54, 70, quum ἀργυροῖς καὶ χρυσοῖς sit 2, 28, et Vaticano Strabonis 15, p. 703, λιβανοχρόους pro λιβανοχρόους, ut apud Demosthenem ἑτεροπλόῳ pro ἑτερόπλῳ et Thucydidem εὐνόων pro εὔνων, et alia multa huius generis, de quibus dixi praef. ad Xenoph. Anab. p. X ed. Ox., ubi εὔνοοι C. pr. 2, 4, 10. Idem Diodorus non dixit ἕω, sed ἠώ, non ληίζεσϑαι, quod libri constanter etiam apud Atticos praebent, sed λήξεσϑαι, ut λῃστής. Neque πρωὶ 11, 37, 3, sed πρῴ; neque περιῄεσαν 1, 72, 2; ἐπῄεσαν 4, 12, 5; 13, 80, 3; ἀπῄεσαν 19, 68, 1 et alibi, sed — ῇσαν: *) τοὔνομα, τοὐμφανές, τοὐπίσω, τοὔμπροσϑεν, κἀκεῖ addit Kaelker p. 312.