Textus Originalis
XXXII PRAEFATIO.
neque πλέειν 15, 42, 3 aut ἔϑεεν 13, 94, 3, sed πλεῖν et ἔϑει. Neque dubitandum quin semper contraxerit Diodorus augmentum ε cum praepositione πρὸ coniunctum, quae crasis certe aliquoties est servata, ut in προύδωκε 11, 48, 3; 36, 3, 6; προύδωκαν 18, 66, 6; προυκαλεῖτο 13, 18, 1; 26, 3, 1; προυκαλοῦντο 18, 105, 1 (14, 64, 2); προύλεγε 13, 97, 5; προύλεγον 33, 24, ut προύλεγε in fragmento Demetrii Phalerei 31, 10, 1; προύπεμψε 19, 72, 6; προυτετύπωτο 31, 27, 2. Nam eadem utriusque formae alternatio est in libris Thucydidis aliorumque Atticorum, pariterque Polybii, Dionysii Halic., Dionum, quos omnes certum est una usos esse contracta. Nusquam vero apud Diodorum apparet προύχειν, ut aliquoties apud Dionysium. Quemadmodum autem crasin et contractionem in multis diaeresi praetulit Diodorus, ita hiatui elisionem eum anteposuisse haud pauca huius ostendunt exempla, etsi alterum non ita ut Polybius aliique fugit. Quo de genere quum multa videantur apud Diodorum non minus quam apud Polybium abolita, non mirum quod pauca tantum sunt relicta eiusmodi ut προεκαλέσατ᾽ αὐτοὺς 19, 108, 3; κατελείπετ᾽ αὐτοῖς 20, 93, 7; ἐδείκνυϑ᾽ ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων 17, 83, 1; συνετάξαϑ᾽ ἡμέραν 20, 94, 4. Item ἅπαντ᾽ ἐπράττετο 14, 21, 2; τάλαντ᾽ ἀργυρίου 17, 54, 2; τραύματ᾽ εἰληφόσι 17, 103, 6; τὰ στόματ᾽ ἐμφράττουσι 19, 94, 3; χρήματ᾽ εἰσέφερον 20, 84, 4; προτιμήσαντ᾽ αὐτὴν 20, 81, 3 et similia. Et saepius in numeralibus, ut δέχ᾽ ἡμερῶν 19, 37, 3; 20, 13, 3; ὀγδοήκοντ᾽ ἔτη 1, 5, 1; πένϑ᾽ ἡμερῶν 1, 13, 4; πένϑ᾽ ἡμέρας 2, 25, 8; 13, 39, 2; 14, 21, 6; 19, 37, 5, quum πέντε ἡμέρας sit 31, 11, 1; πέντε ἡμέραις 36, 5, 1; πεντήκοντ᾽ ἄνδρας 17, 76, 3; πεντήκονϑ᾽ ἡμέρας