Textus Originalis

134 DIODORI SICULI

est Silvius, annis L. Hic in rebus gerendis et in bello validus repertus finitimam regionem evertit atque urbes antiquas, quae antea Latinorum voca- bantur, XVIII condidit: Tiburam, Praenestum, Ka- bios, Tiskalum, Koram, Kometiam, Lanuvium, La- 5 bikam, Skaptiam, Satrikum, Arkiam, Telenam, Okostomeriam, Kaeninum, Phlegenam, Kmerium, Mediphum, Boilum, quam nonnulli Bolam vocant. 10 Defuncto autem Latino rex electus est filius eiusdem Albas Silvius, qui annis XXXVIII imperi- 10 tavit. Post quem Epitus Silvas annis XXVI. Quo defuncto in regnum suffectus est Apis, qui annis regnavit duodetriginta. Et post eum Kalpet eius- dem filius; dominatusque est annis XIII, Tiberius Sylvius vero annis VIII. Hic adversus Tyrenos 15 exercitum movens cum per Albam amnem copias traduceret, in gurgitem lapsus obiit, unde et fluvius appellatus est Tiberis. At post eius obitum Agri- pas in Latinos regnavit unum supra quadraginta annos. Postque hunc suscepit (regnum) Arramulius 20 Silvius undeviginti annis. 11 De hoc dicunt, quod cunctis vitae diebus super- bus fuerit, adeoque se efferebat et adversabatur contra vim Iovis (Aramazdi): quin etiam quum interdum tempore fructuum (autumni) tonitrua as- 25 sidua ingentiaque fierent, mandabat exercitibus, ut (universi) ex uno edicto unanimiter gladiis clipeos concuterent, quo (atque) existimabat sonum ex his editum superare posse vel ipsa tonitrua; propterea- que poenas dedit suae in deos arrogantiae, fulminis 30