Textus Originalis
VII 5. 133
Latini secundum suam linguam τὴν Λευκὴν Albam vocant. alteram quoque ei nomenclationem impo- suisse (sc. dicitur) Longam, quae translata vocatur Μακράν, quoniam latitudine angusta erat et longi- 5 tudine magna. Iisdem addens dicit: Askanius urbem regiam Albam fecit et non pau- 7 cos e circumiacentibus incolis prostravit. vir prae- clarus factus est et obiit annis regnans XXXVIII. 10 Postque eius obitum controversia orta est in 8 media multitudine duorum causa de regno inter se invicem contendentium. Iulius enim cum filius esset Askani, dicebat: mihi convenit paternum imperium; et Silvius Askani frater Aeneaeque et Silvae primae 15 uxoris Latini filius dicebat: mihi competit. Huic enim post Aeneae obitum insidiae factae sunt ab Askano; namque dum adhuc infantulus esset, in monte a quibusdam armentariis educatus, Silvius est dictus ad nomen montis Latinorum, quem Sil- 20 vam vocitabant. Ex utraque ergo parte disputanti- bus, multitudinis electione regnum Silvius suscepit. Iulius autem imperio privatus, pontifex maximus constitutus est et quasi secundus rex erat: a quo ortam hucusque Iuliam familiam Romae perdurare 25 aiunt. Silvius nihil dignum memoria in imperio egit 9 et obiit, cum regnasset annis XLIX. Cuius impe- rium filius eiusdem Aenias accepit, qui cognomina- tus est Silvius; dominatusque plus quam triginta 30 annos. Post quem Latinus regnavit, qui vocatus