Textus Originalis

— 83 —

— 83 —

ديوان التحقيق المعمور اعزه الله علامته تاكيدا له ودليلا على صحته بالتاريخ المقدم γιοσφρές XI. † In nomine dei eterni et salvatoris nostri iesu christi. Anno ab incarnacione domini millesimo centesimo octogesimo septimo mense marcii indiccionis quinte, regni vero domini nostri willelmi dei gratia gloriosissimi regis sicilie ducatus apulie et principatus capue anno vicesimo primo feliciter amen. ego gaytus ioannes domini regis camera rius per hoc presens scriptum in presencia subscriptorum testium declaro, quod cum ego recepi a te frater nife venerabilis monace sancti andree de bebbene, voluntate et consensu domini iacobi venerabilis percentoris sacre regie cappelle et catanensis archidiaconi et tocius capituli eiusdem cappelle, de terra predicte ecclesie sancti andree cannas quinque in lon gitudine et tres in latitudine pro hedificando expensis propriis in ea sta bulo, bona et gratuita voluntate mea permissione quoque et licencia domini mei gayti ricardi domini regis camerarii et magistri regie duane de secretis, accepi etiam de eadem terra alias quinque cannas in longi tudine et duas in latitudine pro paleario ad opus eiusdem stabuli; pe-