Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

id maxime inventa sunt, ut tenaci memorie condatur quod opere geritur (a). Presentes itaque et futuri Dei ecclesie filii innotescant, et bone memorie, et mentis thesauro fideliter reponant, me Gualtierium Panormitane Matricis Ecclesie humilem Archiepiscopum cum duobus Episcopis, scilicet cum Domino Guarino Agrigentino et Gulielmo Syracusano, quamdam Cappellam Domini Christofori (b) Amiraldi dedicasse Domino nostro Rogerio Comite Sicilie et Calabrie, filio Rogerii magni et boni Comitis, in Panormo residente jam milite et dominante et ex denominatione prenominate Cappelle charitatem nostram cum hiis baronibus cogitante prefatorum; itaque tam domini Rogerii Comitis, quam aliorum Baronum amorosis precibus ecclesiam predictam et a nobis dedicatam, in honorem Dei et Beate Virginis Marie (c) et Beati Matthei Apostoli et evangeliste et Sanctorum Martirum Senatoris, Viatoris, Cassiodori; liberam et quietam ab omni consuetudine, bona voluntate et spontanea (d) totius Capituli prefate matris ecclesie, appellamus et concedimus et confirmamus. Salva tamen reverentia et justitia debita matri Ecclesie, et jure episcopali; illesis tamen et intactis possessionibus prefate Cappelle dedicate, Anno ab incarnatione Domini Millesimo Centesimo tertio decimo, indictione sexta. Huius vero tante libertatis prefate Cappelle a Gualterio Panormi Archiepiscopo, et ab eiusdem matris ecclesie clero sua bona spontanea voluntate concesse, qui audierunt testes subscribuntur et qui viderunt. Gualterius prefatus Archiepiscopus (e) cum toto Capitulo suo. Goffredus Messanensis Episcopus. — Guarinus Agrigentinus Episcopus — Gulielmus Syracusanus Episcopus (f).

Note a pie di pagina

1 (a) Il Ms. Qq. H. 3 legge: « Ad futuram rei memoriam. Omnibus innotescat tam presentibus quam futuris Christi fidelibus et Sancte Romane Ecclesie filiis, qualiter ego Gualterius Panormitane Ecclesie humilis Archiepiscopus insimul cum duobus aliis » etc. (b) « Georgio ammirato regni Sicilie, in qua clerus grecus divina explet officia Domini nostri Rogerii Comitis Sicilie et Calabrie. » Il Ms. H. 10 legge: Domino Christofori (c) Manca in Qq. H. 3 tutto l'inciso seguente fino a Cassiodori. (d) et generali assensu. (e) Manca: « cum toto capitulo