Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI XLIII.
1167, Settembre, Ind. I. Bosone, vescovo di Cefalù, concede, col consenso del suo capitolo, che Roberto di S. Giovanni continui a reggere le chiese di Golisano e di Polizzi. In nomine sancte et individue trinitatis. Quoniam et legum ratio et equitas ammonet nos (na)turalis ut particeps procul dubio mercedis existat. qui honorum se operum exhibet. adiutorem et ecclesiasticis utilitatibus fideliter insudantes congrue sint remunerationis beneficio prosequendi. ut et nos respondisse eorum digne obsequiis videamur. et ibi ex indulta. consolationis gratia utiliores existant. Hinc est quod ego Boso primus dei paciencia cephaludensis episcopus. una cum universo fratrum nostrorum capitulo unam petitionem quam fecit nobis dominus robertus de sancto Iohanne amicus et fidelis noster. qui in causis et obsequiis ecclesie nostre sepius noscitur laborasse. sicut poscebat ita per huius constituti nostri seriem ei concessimus. Quia eius qui ecclesiasticis famularunt obsequiis. et iuxta poscentibus aurem nos oportet benivolam commodare. Omnia igitur illa que ab ecclesia nostra ipse in golosano. et policio diu sub nostro et predecessorum nostrorum tempore tenuerat. quia pie eius desiderium voluntatis. et laudande devocionis. intencio. affectus. ut res iuste desiderata poscebat. sicut in tempore ut predictum est nostra et predecessorum nostrorum libere et quiete ea tenuitur. ita precibus et rogatu ipsius. Gaufrido clerico nutrito suo. sine ulla nostri successorumque nostrorum refragatione canonice tenenda. concedimus et per huius manumissionis cartulam confirmamus, ut nullius deinceps illicite usurpacionis molestia paciantur (a) aut ullius presumpcione perturbentur salva in omnibus reverentia ecclesie nostre. ut cum debita nobis obedientia. Nam