Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

destinavit ex suo latere. ad huius reformationis unionem. Venerabiles exconsumate opinionis viros. videlicet dominum Thomasium Cassanensem. et dominum Dionisium Aprucij honestissimos episcopos. et dominum Guillelmum venerabilem ydrontinum percentorem. et Magistrum Rogerium de hospitali. et Stephanum iudicem. Universo itaque memorato capitulo cum predictis venerandis viris coadunato ante presentiam nostram. de singulis capitulis. singule audite sunt querimonie. Capitula autem hec fuere. de statuentis custodibus in cappellis. De oblacione nove ecclesie. de decanatu. de cantoria. de archidiaconatu. de prebendis Magistri Petri de cathania. et domini Michaelis. de confessionibus et processionibus forensium ecclesiarum. De candelis quas debent habere singulis mensibus decanus et Cantor. et omnes canonici teR in anno. de oblationibus missarum domini Archiepiscopi. de remotione cappellani in archiepiscopatu et ipsius victu. his igitur diligenter a nobis auditis. et sollerti servitio inquisitis. utrum ex antiqua consuetudine et iure usu ceperant predecessorum capitula. an noviter ipsa sibi vendicare presumerent. tandem multis evidentibus rationibus et assercionibus ab eis introductis. et declaratis. quod de more antiquitatis prefata capitula. si statuta fuerint. iustis et piis eorum peticionibus condescentes. assensum prebuimus. et que nos postulaverant. eis integre concesserimus ex perhempni iure autenticavimus et confirmavimus. videlicet ut liceat ipsis canonicis pro libitu suo. custodes statuere in cappellanis. nullumque de statutis a nobis vel suscessoribus nostris remotarum. nisi iusta causa et communj (volunt)ate. eorum. Idemque viris eis concesserimus in oblacione nove ecclesie. et statuendo ibi cappellano et habere quod . . . . . . . . (ca)pellam Sancti Nicolay. Decanum vero. Cantoriam. et . . . . . . . um. personales videlicet dignitates Messane. quandocumque vacare contigerit iuxta co(ns)uetudinem enim . . . . . . antiquioribus canonicis ipsius ecclesie concedend . . . . . . domino petro de Cathania. Victum pro tribus hominibus. et si quid de terceria . . . . . . . et. Et domino Michaele si quid decent. ad . . . . . esse de cambio. de camera nostra eis restituere. sicut mos . . . . . . . . . . .